From Wikipedia, the free encyclopedia
Verificatio[1] est probatio veritatis. Nempe si quis rem quandam adseveraverit aut suspexerit, sine probatione empirica fides fieri non poterit. Si quis quid emat aut vendat, et emptori et venditori prodest apocham, qua commercium verificetur, accipere aut dare. Notio 'verificationis' multifariam adhiberi potest, sicut in normationibus ISO, aut in programmatura computatrali.
Verificatio est ratio in philosophia scientiae habita, qua veritas hypotheseos probatur. Empirici logici et positivistae putant huiusmodi verificationem fieri posse, sed rationalistae critici contra verificationem disputant. Karl Popper, philosophus Austriaco-Britannicus, fuit qui primus dixit nullam propositionem universalem empirice verificari posse, falsificari autem posse testimonio contrario. Exemplo sit haec propositio universalis: "Omnes cycni albi sunt". (Apud antiquos non solum lac gallinaceum sed etiam cycnus niger ad absolutam raritatem referri solebat.[2]) Quo plures cycni reperti erunt — in praeterito, praesenti, futuro — eo constantior erit hypothesis. Quod si cycnus niger aterve repertus erit,[3] falsificabitur hypothesis.[4] Itaque constat theorias scientificas, si fidem Carolo Popper facimus, numquam empirice verificari posse, solum falsificari.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.