![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/5/56/Plutarch_Han.jpg/640px-Plutarch_Han.jpg&w=640&q=50)
Vitae parallelae
From Wikipedia, the free encyclopedia
Vitae parallelae (Graece Βίοι παράλληλοι) est opus biographicum, quod de vita ducum, regum, virorum illustrium Plutarchus iam senex composuit, ita ut libri singuli binos haberent viros comparatos, unum Graecum unumque Romanum. Quibus omnibus summis viris inter se comparatis, Plutarchus Graecos aequare Romanos virtute, ingenio, humanitate, facundia, dignitate demonstrat. Comparandi ratio in binorum virorum simili ingenio similive fortuna consistit, quae post vitas narratas breviter explanantur. Libri viginti duo sex et quadraginta continent vitas, nam duplex est liber de Tiberio Gaioque Graccho narrans, qui Agidi et Cleomeni opponuntur.
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/5/56/Plutarch_Han.jpg/320px-Plutarch_Han.jpg)
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/f/f6/Teubner_Plutarch_1914.jpg/640px-Teubner_Plutarch_1914.jpg)
Maximum favorem antiquorum Plutarcho Vitae parallelae attulerunt, medio autem aevo plerique ignorabant, saeculo autem quinto decimo denuo invenerunt viri docti, et in linguam Latinam ab Iacobo Amyot convertere coeperunt.