Yuriko Koike
politica / From Wikipedia, the free encyclopedia
Yuriko Koike, Iaponice 小池 百合子 Koike Yuriko (in suburbiis urbis Kōbe nata die 15 Iulii 1952) est politica Iaponiae.
Res apud Vicidata repertae:
Yuriko Koike, sine lauris in universitate Kwansei Gakuin, breviter in universitate Americana Cairensi erudita, apud universitatem Cairensem baccalaureata est. Ministra a circumiectu fuit a die 22 Septembris 2003 usque ad 26 Septembris 2006, primo ministro Junichirō Koizumi, et breve spatium temporis ministra a munitione, a die 4 Iulii 2007 ad 27 Augusti eiusdem anni, primo ministro Shinzō Abe. Die 31 Iulii 2016 gubernatrix provinciae quae et metropolis Tokii, quod officium, prima mulierum, die 2 Augusti huius anni suscepit.