Angela Merkel
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Angela Dorothea Merkel (nata Hamburgi die 17 Iulii 1954) fuit cancellaria foederalis Rei Publicae Foederatae Germaniae, prima femina, quae hoc munus in tota historia Germaniae sustinuit.
Remove ads
Familia, iuventus, munus
Filia pastoris Horsti Kasneri magistraeque Herlindae Kasner (natae Jentzsch) in Re Publica Democratica Germanica erudita est. Annis ab 1973 ad 1978 Lipsiae studebat atque diploma physicae adepta est. Tum Berolinum Orientale profecta in Academia Scientiarum, primum in sectione? chemiae theoreticae, deinde in sectione chemiae analyticae, laboravit. Ibidem anno 1986 doctoratum rerum naturalium assecuta est.
Remove ads
Cursus honorum
In rebus novis Res publica Democratica Germanica (1989–1990)
Merkel anno 1990 post res novas in Re Publica Democratica Germanica in Cameram Populi primo tempore libere creatam missa est. Praeterea oratrix primi ministri RDG Lotharii de Maizière (CDU) fuit.
Administra Foederalis (1991–1998)

Ab 3 Octobris 1990, post Germaniam coniunctam, Merkel legata Dietae Foederalis Germaniae est, die 18 Ianuarii 1991 administra foederalis feminarum et iuventutis, 17 Novembris 1994 administra foederalis oecologicae facta est.
Secretaria generalis et praeses CDU
Anno 1998, post victoriam Socialis Democraticae Factionis Germaniae collegium summorum magistratuum relinquere coacta est. Eodem anno praeses novus CDU, Volfgangus Schäuble Angelam Merkel secretariam generalem suae factionis nominavit. Ex mense Aprili 2000, Christianae Democraticae Unioni Germaniae (Theodisce CDU) praesidebat. Mense Decembri 2018 non iam candidata praesidis CDU fuit et Anna Margarita Kramp-Karrenbauer eius successor electa est.[1]
Cancellaria Foederalis Germaniae (ex anno 2005)
Die 22 Novembris 2005, cancellaria coalitionis magnae electa est, prima mulier tota in historia, quae Germaniae imperavit. Ante hanc electionem, imperaverunt Gerardus Schröder et Helimutus Kohl. Vicarius cancellariae factus est Francus Gualterus Steinmeier, egregius sodalis Socialis Democraticae Factionis Germaniae (Theodisce SPD). Post electionem 27 Septembris 2009, Merkel foedus cum SPD finivit et tum cum FDP Guidone Westerwelle duce de novo consilio administrorum egit, quod 28 Octobris nominatum est. Die 22 Septembris 2013, comitiis Dietae Foederalis vicit, sed factio FDP victa noniam legatos in parlamentum mittere potuit.[2] Die autem 17 Decembris 2013, tertio cancellaria electa est. et tum iterum foedus regnandi cum SPD factione habuit.[3] Post electionem anno 2017 habitam, Merkel primo cum FDP et Viridibus de foedere regnandi agebat, sed successu caruit. Tum cum Socialibus Democraticis iterum foedus fecit: die 14 Martii 2018, quartum cancellaria foederalis electa est.[4]
Anno 2008, Praemium Caroli Magni accepit. Alumna Universitatis Harvardianae honoris causa creata est die 30 Maii 2019.[5]
Remove ads
Notae
Bibliographia
Nexus interni
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads