Angilbertus Centulensis

abbas From Wikipedia, the free encyclopedia

Angilbertus Centulensis
Remove ads

Sanctus Angilbertus (natus medio saeculo octavo; mortuus 18 Februarii 814) fuit abbas, vir publicus, et poeta Francicus, qui curiae Caroli Magni servit. Ortus e gente nobili, in schola palatina(fr) Aquisgrani sub Alcuinum eruditus est, ubi more scholae Homeri nomine nuncupabatur.

Quick facts

Cum Carolus Pippinum filium Italiam miserit ut Langobardos regeret, Angilbertus primicerius palatii, scilicet summus curiae minister, ei comitatus est, ubi regi adiumentum ad Italiam gubernandam familiaris praebuit. Ter quidem legatus ad papam Romanum missus est.

Anno 790, adhuc laicus, Centulensis (aliter Sancti Richarii nuncupatum) creatus est abbas, ubi propter praefecturam eius illustrissimam postea notus foret sanctus.

Angilbertus e filia Caroli Magni nomine Bertha duos filios genuit, Hartnidum et Nithardum, qui Historiarum libros quattuor scripsit.

Bernowini acrosticha fortasse huic Angilberto dedicata sunt.

Remove ads

Opera

Nexus externi

Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana Deutsche Biographie 
  • res de Angilberto in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)
Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads