Antonius Čechov

From Wikipedia, the free encyclopedia

Antonius Čechov
Remove ads

Antonius Pauli filius Čechov (Russice: Антон Павлович Чехов, tr. Anton Pavlovič Čechov ; 29 Ianuarii[1] 186015 Iulii[2] 1904) fuit scriptor fabularum narratiunculae et ludorum scaenicorum, et medicus Russicus, habitus unus ex maximorum mundi scriptorum fabularum.[3] Is dramatista quattuor ludos nunc classicos excogitavit, et eius fabulae breves habentur maximi momenti a scriptoribus et criticis.[4][5] Čechov res medicas ferme per eius cursum litterarium tractavit: "Medicina est mea uxor legitima," inquit, "et litterae mea amica."[6]

Quick facts

Laro male anno 1896 excepto, Čechov theatrum renunciavit, sed ludus iterum in scaenam proditus est anno 1898, a Constantini Stanislavskij Theatro Artis Moscuensi, quod postea Ioannem Avunculum protulit et primas exsecutiones fecit Čechov ultimorum ludorum, Trium sororum et Horti cerasei. Haec quattuor opera histrionum gregem duriter provocant. Ait Ioannes McKellen: "Actores Čechov sicut montem scandunt, funibus coniuncti, gloriam communicantes, si cacumen adsequuntur" (Miles 1993:9).[7]

Ei fuit villa Ialtae in oppido maritimo, ubi sua maximi momenti dramata, Hortus ceraseus et Tres sorores, scripsit, et ad ipsam fere vitae finem habitabat, villa quae anno 1957 magistratum iussu museum facta est Čechoviense.

Drama Hortus ceraseus etiam origo thematis mythistoriae Shayō a Dazai Osamu factum est.

Remove ads

Vita

Thumb
Aedes natalis Antonii Čechov Taganrogii, Russiae

Natus est Antonius Čechov die 29 Ianuarii 1860 prope mare Asoviense, oppido Taganrogii Russico. Pater, Paulus, (1825—1898) fuit mercator Taganrogii, mater, Eugenia, (1835—1919). Parentibus Antonii Čechov nati sunt liberi sex: Alexander (1855), Nicolaus (1858), Antonius (1860), Ioannes (1861), filia singularis Maria (1863), denique Michael (1865). Condicio familiae pecuniariae in egestate fuit. Religiositas acerba describitur, et pater Paulus filios suos horae canticae cottidie interesse cogebat. Anton vir simul modestus etiam receptus et festivus crescebat. In gymnasio interpretationibus satiricis notus erat. Eo in tempore Antonius cum fratribus suis theatrum Taganrogii frequentabat, et postea domo primas fabulas proprias scripsit.

Anno 1878, tum Antonius Čechov 18 annos natus fuit, pater suus corruit, quo Imperio Russico (1721—1917) ineunte mandato comprehensionis adaequavisset, ut familia cetera ex oppido in Moscuam fugit. Ab eo tempore, in Taganrogio, Antonius solitarius erat, domicilium conduxit. Anno 1879, post maturam autem, studium medicinae Universitate Caesarea Moscuensi inivit.

Thumb
Čechov anno 1889, aetate 29
Thumb
Čechov apud Melichovo.
Thumb
Čechov iuvenis (laeva) et Nicolaus frater, 1882
Thumb
Čechov et Leo Tolstoj apud Ialta, 1900.
Thumb
Čechov et Maximus Gor'kij apud Ialta.
Remove ads

Notae

Nexus interni

Bibliographia

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads