Nitrogenium

From Wikipedia, the free encyclopedia

Nitrogenium
Remove ads

Nitrogenium[1][2] vel azotum[3][2] est elementum septimum in systemate periodico inventum a Daniel Rutherford octavo decimo saeculo[4]; in grege quindecimo et periodo secunda ponitur. Cui symbolum N, massa atomica 14.01g et configuratio electronica ns2np3. Eius electronegativitas maxima est

More information Proprietates generales, Proprietates physicae ...

Et elementum principale atmosphaerae telluris est (76% massae). Sed gas paene iners est sine colore et sine odore quod vix reagit et ex moleculis diazoti (N2) constat. Econtra in Telluris cortice satis rarum est.

Remove ads

De purificatione industriali

Nitrogenium purificatur dum aer usque ad statum liquidum refrigeratur: deinde calefit et cum temperatura -196 gradus Celsianos superat nitrogenium ebullit atque a ceteris gasis separatur. Nitrogenium liquidum refrigerandi causa adhibetur sed nitrogenio purificato praecipue ad ammoniam (NH3) fabricandam utuntur secundum methodum Haber-Bosch.

In biologia

Thumb
Structura generalis α-aminoacidorum

Atomi nitrogeni in moleculis maximi momenti biologici inveniuntur ut in in grege amino NH2 aminoacidorum, hoc est in proteinis, et in acidis nucleicis. Praeterea oxidum nitrogenii (NO) est neurotransmissor et vasorum dilatator: etenim nuntii chemici brevissimi partes agit quia haec molecula celeriter reagit et perit (nam radicale est).

Plantae nitrogenio egent sed azoto aereo uti non possunt quia vis cohaerentiae in triplici vinculo (N≡N) quo atomi moleculae diazoti inter se colligantur 944kJ/mol aequiperat. Fulgura illas moleculas secare possunt unde cum oxygenio aeris oxida nitrogenii formantur quae in aqua pluviarum soluta intra solum penetrant. Nonnulla bacteria quoque in radicibus plantarum generum Medicaginis, Trifolii, Pisi... viventia azotum in moleculas utiles includere sciunt quas plantis praebent. Hodie agricolae azoti supplementum cultis virentibus per laetamina praebent quod non sine quadam pollutione naturae rerum fit.

Nitrogenium in uraea aut acido urico ab animalibus excernitur. Sunt etiam bacteria quae ammoniam in diazotum N2 transmutant atque ita azotum atmosphaerae reddunt: sic concluditur quod "azoti cyclum" appellare solemus.

Remove ads

Notae

Nexus interni

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads