Basilius Pușcaș

From Wikipedia, the free encyclopedia

Basilius Pușcaș
Remove ads

Basilius (Dacoromanice Vasile) Pușcaș (natus Surduc in oppido circuli Sălaj die 8 Iulii 1952) est legatus, historicus, et vir publicus Dacoromanicus.

Thumb
Basilius Pușcaș acroasim anno 2009 habet.

Munus

Ad annum 1976 Pușcaș apud Universitatem Claudiopolitanam historiae studebat atque anno 1991 ab eodem universitate doctor historiae promotus est. Annis 1992 - 1994 legatus Romaniae in CFA fuit. Ab anno 1995 in Claudiopolis universitate professor de relationibus internationalibus docet. Ab anno 2002 director Instituti Scientiae Politicae apud Academiam Romanicam est. Anno 2010 consiliarius Bancae Transsilvaniae factus est[1].

Remove ads

Cursus honorum

Pușcaș, qui sodalis Factionis Socialis Democraticae est, annis 2000 - 2008 legatus ad Cameram Legatorum Romaniae fuit. A die 28 Decembris 2000 ad usque 28 Decembris 2004 praeside ministrorum Hadriano Năstase minister delegatus et primus legatus Romaniae fuit, qui de accessu patriae ad Unionem Europaeam agebat. A die 20 Octobris ad usque 27 Novembris 2003 in eodem consilio ministrorum etiam pro tempore minister rerum Europaearum operam dedit. A die 9 Martii ad usque 1 Maii 2007 etiam legatus ad Parlamentum Europaeum fuit. Anno 2008 Aemilius Boc praeses ministrorum novus eum directorem magistratus rerum Europaearum (DAE) fecit[2]. Anno 2014 vituperatus est, quod nuntia ad magistratum clanestinum Communisticum securitate pertulisset[3].

Remove ads

Nexus externi

Notae

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads