Lingua Batava
lingua From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Lingua Batavica seu Nederlandica[1] vel Nederlandiae [2] sive Flandrica[3] vel Belgica et Hollandica[4] seu Germano-Batavica[5] sive Germanica inferior[6] lingua ex linguis Indoeuropaeis est et sub familia Germanica subsummata, familia quae una cum lingua Anglica, lingua Anglica antiqua, lingua Saxonica, lingua Saxonica antiqua, lingua Frisica, lingua Theodisca, lingua Alemannica, lingua Franconica et lingua Jiddisch Germanicum occidentale formatur. Lingua inter Germanicas occidentales numerata et materna fere omnium Bataviae, Belgicae et Surinamiae civium quae tres civitates in Congregatione Linguae Batavicae partem habentes per illam congregationem linguae leges ferunt. Hodie in Europaea Unione plus minusve 23 milliones cives Batavicam e sinu nutricis primam linguam acceperunt cum alii vero 5 milliones Batavice loquentes aliam linguam a parentibus acceperunt. Praeterea lingua Batavica officialis est in Antillarum Minorum insulis Aruba, Curacense Sancto Martinoque. Quidam autem loquentes incolunt Francogalliam, Germaniam et Indonesiam et 500.000 homines Batavicae linguae scientia in Civitatibus Foederatis, Canada et Australia praediti sunt. Peregrinationes ex Africa Australe Namibiaque quae olim Batavae Capitenses dicebantur nunc una Afrikaans (i.e. lingua Africana) vocantur, quae fere a Batavoloquentibus intelligi potest.
Remove ads
Exemplar: Pater noster
NederlandiceOnze Vader, die in de Hemel zijt, |
LatinePater noster, qui es in caelis, |
Remove ads
Nexus interni
Notae
Bibliographia
Nexus externus
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads