Breaking Bad
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Breaking Bad (a locutione Americana Meridiana, 'malum fieri') est series televisifica a Vincentio Gilligan creata. Quae series apud AMC a die 20 Ianuarii 2008 usque ad diem 29 Septembris 2013 primum emissa est. Series magni aestimatur, praecipue mythistoriae, moderationis, ac Bryani Cranston et Aaron Paul interpretationis gratia.

Remove ads
Extra Civitates Foederatas
Breaking Bad in Italia apud canalem AXN a die 15 Novembris 2008 usque ad diem 9 Novembris 2013, atque ab anno 2010 apud RAI 4 emissa est.
Argumentum
Breaking Bad vitam Walter White (Latine: Gualterius Albus), magistri chemiae narrat, qui methamphetaminum, medicamentum addictens, facit, ut pecuniam familiae adipiscatur. Cum Jesse Pinkman(Isai Pinkman), puero viarum,? conlaborat ad optimum methamphetaminum Albae Quercus faciendum.
Prima aetas seriei
Post diem natalem quinquagesimum, Gualterio cancrum pulmonis in stadio terminali diagnoscitur. Desperatus, consilium ex occasione capit: metamphetaminam coquere vult ut pecuniam familiae relinquat. Operatione ab agentibus DEA inspecta, discipulum pristinum Isaem Pinkman reperit eumque ad societatem inducit.
Coquere incipiunt in autoraeda per desertum. Prima pericula oriuntur: post minas acceptas, duos distributores interficere coguntur. Walter uxori mentitur. Caela, ab eius moribus perturbata, investigationem incipit. Interim Henricus Schrader, cognatus et DEA agentis, metamphetaminam caeruleam, quae per Albam Quercum diffunditur, investigare incipit. Novi distributoris quaerendi causa, in Tucem Salamancam incidunt, insanum qui medicamentum rapit et Isaem verberat. Gualterius, minas mortis inferens, eum ad cooperationem cogit.
Secunda aetas seriei
Gualterius vitam duplicem agit, semper difficiliorem. Imperium medicamenti crescit, sed etiam pericula augentur. Tuco, post caedem socii sui, Gualterium et Isaem rapit ut eos in Mexicum ducere possit. Post conflictum violentum, eum interficiunt. Isai, sine pecunia et domo, novum domicilium sub cura Ianae Margolis invenit, quam mox amat. Quaestiones cum magistratibus introducunt advocatum Saulum Bene, qui usque ad finem manebit. Novum distributorem quaerentes, cum Gustavo Fring, domino catenae "Los Pollos Hermanos", pactum ineunt.
Iana in heroinum recidit atque Isaem secum trahit. Gualterius eum ad ordinem revocare conatur. Iana, minitans se omnia revelaturam esse, Gualterius partem lucri ad Iessem fert, sed nocte sequente eam overdose mori sinit. Patrem eius, moderator volatus, dolore fractum, collisionem aeroplanorum involuntariam efficit super domum Guallterii: duo aeroplana in caelo colliduntur, destructionis symbolum quam Gualt incepit.
Tertia aetas seriei
Caela Walterum detegit: is metamphetaminam producit. Divortium petit eumque e domo expellit, sed ille familiam suam retinere vult. Gustavus ei officinam secretam sub lavandaria offert. Gualt acceptat, a potentia et divitiis allectus. Isai, dolore percussus, veniam quaerit sed relabitur. Duo sicarii, cognati Tuci, ad Albam Quercum perveniunt ut Gualterium interficiant, sed Gustavus eos sistit. Pro Gualterio, Henricus a sicariis graviter vulneratur.
In laboratorio, Gualt chemicum Gailem dimittit ad Isaem reducendum. Hic, ultionem quaerens, duos venditores Gustavi interficere statuit. Gualterius eos ipse occidit et Isaem ad fugam incitat. Gustavo patientia deficit: Gail reaccipit ut reponat Gualterium, qui, metuens, Isaem mandat ut Gail interficit.
Quarta aetas seriei
Tensio inter Gualterium et Gustavum crescit. Isai, fidelitatem divulsus, Gus favorem acquirit sed Gualterium non deserit. Hic Isaem persuadet Gus puerum Brock veneno affecisse — quamquam ipse id fecit. Tandem Gualt cum Hectore Salamanca, patruo Tucis, consilium capit: Hector se ipse cum bomba interficit, Gusto adest: Gus, in scaena memorabili, moritur; Gualt e longinquo spectat.
Quintum aetas seriei
Gustavo mortuo, Gualterius novum imperium exstruit. Cum Lydia Rodarte-Quayle et Thaddaeo, iuvene crudeli, distributionem globalem instaurat. In domibus desertis metamphetamina coquitur. Caela, iam socia criminum, timore repletur et filios protegere conatur. Isai, taedio affectus, discedere cupit. In convivio domestico, Henricus librum invenit cum dedicatione a Gaile, veritatem de Gualterio cognoscit.
Henricus investigationem personalem incipit. Isai, veritatem de Brock cognoscens, se ad agentem DEA adiungit. Imprudenter, Gualt necem Henrici imperat neonaziis Iacobi Welker Thaddaeique, simulque Isaem capi iubet. Poenitet eum statim, sed iam sero est. In desertis, Henricus interficitur, Isai captivus fit et ad coquinam cogitur. Gualterius in solitudine Nove Hantonia latet.
Post menses, Gualt redit: machinam cum sclopeto automatico construit et castra neonazii oppugnat. Isai Thaddaeum interficit et effugit; Gualterius, graviter vulneratus, in laboratorio moritur.
Remove ads
Actores Personaeque
- Brianus Cranston ut Gualterius Albus
- Aaron Paulus ut Isai Pinkman
- Anna Gunn ut Caela Albus
- RJ Mitte ut Gualterius Albus II
- Dean Norris ut Henricus Schrader
- Betsy Brandt ut Maria Schrader
- Iohannes Banks ut Michael Ehrmantraut
- Robertus Odenkirk ut Saulus Bene
- Giancarlo Esposito ut Gustavus Fring
Spin-Off
Creator Vincentius Gilligan et scriptor fabularum Petrus Gould spin-off seriei intitulatum Better Call Saul creaverunt. A die 8 Februarii 2015 ad diem 15 Augusti 2022 diffusum, hoc series televisificam in personam Saul Goodman versatur, qui a Robertus Odenkirk actam. Die 11 Octobris 2019, cinematographicum El Camino - The Breaking Bad Movie (Latine: Via - pellicula Breaking Bad), in personam Isai Pinkman versatum, editum est.
Remove ads
Dicta
- 'Non ego sum in periculo, Skyler. Ego sum periculum. Vir ianuam suam reserat et interficitur, et hunc virum me esse opinaris? Erras! Ego sum qui pulsat!' - Gualterius Albus ad Caelae Albus, uxor sua
Bibliographia
- James Poniewozik, "Breaking Bad : TV's Best Thriller" in Time (21 Iunii 2010)
Nexus externi
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Breaking Bad spectant. |
- De 'Breaking Bad' in Indice Interretiali Pellicularum (Anglice)
|
Haec stipula ad cinematographiam vel ad televisionem spectat. Amplifica, si potes! |
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads

