Ecclesia cathedralis

From Wikipedia, the free encyclopedia

Ecclesia cathedralis
Remove ads

Cathedralis[1] (a Graeco καθέδρα 'sella' < κατά 'deorsum' + ἕδρα 'sedes, sella; basis'), plenius ecclesia cathedralis, est templum Christianum quod cathedram episcopi continet, ergo gravissimum dioecesis, conloquii annui, vel episcopatus templum.

Thumb
Cathedra papalis in Archibasilica Sanctissimi Salvatoris.
Thumb
Ecclesia Cathedralis Helsingiensis, Lutherana in urbe capitali Finniae.
Thumb
Ecclesia Cathedralis Upsaliensis.

Cum episcopus sit quasi proprius unitatis ecclesiae fons, ecclesia cathedralis sicut cathedra et episcopus est symbolum unitatis Christianorum sui regionis. Ergo, cathedrales modo mirabili saepe exstruuntur, testes saxosi in fidem populi et monumenta ingenii humani tam structura quam ornatu ad Dei Christiani gloriam. Omnis dioecesis ecclesiarum Catholicae et Anglicanae suam habet ecclesiam cathedralem, sive parvam sive magnam.

In Ecclesia Orthodoxa non solum templa, ubi cathedra episcopalis sita est, statum ecclesiarum cathedralium (Graece καθεδρικός ναός, Russice собор) habent, sed etiam templa, ubi cathedra episcopalis olim fuit, et monasteriorum templa principalia, et urbium, et partium urbium magnarum, et alia.

Remove ads

Notae

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads