Chengdu
urbs Sericae From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Chengdu[1] seu litteris Sinicis 成都, Latine olim "Chingtum",[2] est urbs Sericae et caput provinciae Suchuen. Est Sericae omnis urbs nona quo ad numerum incolarum pertinet.
Remove ads
Historia
Caput regni Shu successorque urbibus antiquis adiacentibus Sanxingdui medii millennii 2 a.C.n. et Jinsha millennii 1 a.C.n. ineuntis, Chengdu florere censetur ab ultimis saeculis eius millennii, quo aevo regnum Shu anno 316 a.C.n. a regno Sinensi Qin conquisitum est.
Commeatus
Ab aliis civitatibus et ab urbibus Sericis fere omnibus, Chengdu per aëroplana attingitur quae ad aëroportum Shuangliu descendunt, a media urbe fere 16 chm meridiei et occidenti versus distantem, anno 1938 inceptum, anno 2001 magnopere auctum. Ab urbibus nonnullis Asiaticis, Europaeis, Americanis capitalibus atque ab aliis urbibus Asiae Orientalis maioribus, Chingtum volatu directo itur. Peregrinatorum fere 56 milia milium anno 2019 per hunc aeroportum itinera fecerunt. Ab aëroportu stationes Chengduenses meridiana orientalisque et principalis vel septentrionalis traminibus, stationes orientalis et principalis etiam laophoriis attinguntur.
Tramina ferriviaria a variis Sericae regionibus Chingtum petunt viis ferreis novem. Ab hac urbe lineae rapidiores per Chungkinam, Wuhan, Hefei, Nanchinum usque ad Sciamhaevum, per Guangyuan et Hanzhong usque ad Siganum, per Leshan et Yibin usque ad Queiyangam, denuo breviore itinere ad urbem Dujiangyan tendunt. Lineae normales a Chengdu ad Baoji, Chungkinam, Kunming, Dazhou, Lanzhou currunt.
Intra urbem atque in pagos suburbanos homines laophoria plura et subterranea ferrivia metropolitana utuntur, cuius tramina lineis octo currunt, ferriviis ad 342 chm extendentibus, stationibus 260.
Remove ads
Clima
Urbi Chengduensi clima est subtropicum humidum per enumerationem Köppen–Geiger, hippalo Asiae orientalis agente, in quattuor stationes divisum, hieme brevi et mitiori, aestate calida humidaque; temperatura aëris media mense Ianuario 5.5° atque mensibus Iulio et Augusto 25°, minima inter 3° et 22°, maxima inter 9° et 30°, sed minima extrema usque hodie nota −5.9 °, maxima extrema 37.3°; pluviis mense Decembri ad 5 mm tantum, mense Iulio non minus quam 225 mm, anno toto ad 870 elevatis; diebus pluviosis per annum totum fere 144 incidentibus; humiditate relativa inter mensuras 76% et 86% reperta, horis solis fulgentis mense Decembri 52 tantum, mense Augusto 155, per annum totum 1 073 tantum relatis.[3]
Fontes antiquiores

- Yang Xiong, Shu du fu (rhapsodia)
- Zuo Si, Shu du fu (rhapsodia)
Notae
Bibliographia
Nexus interni
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads

