Circus Maxentii
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Circus Maxentii est circus apud Viam Appiam, inter mílliaria secundum et tertium, a mausoleo Caeciliae Metellae 200 metra ad septentrionem situs, a Maxentio imperatore anno 309 aedificatus. Circus hic, conservatissimum atque evolutissimum a doctís aedificium generis sui, est pars complexionis aedificiorum ab imperatore in hoc situ conditae, in qua villa imperialis et mausoleum etiam erant. Semel tantum ludis hic celebratum est, inaugurantibus ac funebribus pro morte Romulí filii imperatoris, qui sepultus in mausoleo propinquo fuerat. Circus 520 m longus et 92 m amplus est. Cavea, quamquam stricta, ad milia 20 spectatorum idonea erat. equilia ultra carceres duodecim collocata sunt in area ipsa mausolei Romulí. Spinae, ut apud circos saeculi quarti, erant alvei ad aquam, quam sparsores in bestias aurigasque per cursum iaciebant. Usus circí Maxentiani brevis fuit, ob fínem imminentem imperatoris et terrae motum termino saeculi accidentem.

Remove ads
Bibliographia
- a nibby. del circo volgarmente detto di caracalla. stamperia di filippo e nicola de romanis. roma. 1825
- john h humphrey. roman circuses arenas for chariot racing. university of california press. berkeley, los angeles. 1986. isbn 0-520-04921-7 p582–602
- giuseppina sartorio, giovanni ioppolo. la villa di massenzio sulla via appia, il circo, vol2. istituto nazionale di studi romani. roma. 1999. isbn 88-86359-32-2
- lorraine kerr. a topography of death the buildings of the emperor maxentius on the via appia rome. proceedings of the eleventh annual theoretical roman archaeology conference, p24–33. glasgow. 2001 pdf
- fabricia fauquet. le cirque romain essai de théorisation de sa forme et de ses fonctions. archéologie et préhistoire. université de bordeaux montaigne. 2002 pdf
Remove ads
Nexus externi
Remove ads
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads