Colonialismus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Colonialismus[1] est exstructio conservatioque coloniarum in terra ab hominibus externis,[2] ratio qua maiestas coloniae a capite vel metropole vindicatur, dum coloniae structura socialis, administratio, oeconomia, capitale, mercatus et cultura a colonis, hominibus ex metropole, mutantur. Colonialismus ergo est copia coniunctionum imparum: inter metropolem et coloniam, et adeo inter colonos et indigenas.

Notio colonialismi usitate ad aevum historicum a saeculo quinto decimo ad saeculum vicensimum spectat, cum Europaei colonias in aliis continentibus deducerent. Causae huius colonialismi eo tempore erant facere lucrum, usurpationem vel usuram; augere potestatem metropolis; effugere vexationem in metropole; convertere indigenas ad colonorum modum vivendi, religionem, culturam, res politicas, technologiam.
Nonnulli coloni se, Christianitate civilizationeque adlatis, indigenas adiuvare crediderunt; veritas autem saepe fuit dominatio, deportatio, vel mors.[3] Colonia imperii plerumque parte, colonialismus cum imperialismo et mercantilismo arte conectus est.
Remove ads
Definitiones colonialismi
Collins English Dictionary colonialismum definit ut "consilia coloniarum adquirendarum et conservandarum, praesertim ad utilitatem capiendam."[4]
Merriam-Webster Dictionary quattuor definitiones praebet, quarum duae sunt "aliquid coloniae proprium" (Anglice something characteristic of a colony) et "dicio potestatis unius super regionem vel nationem obnoxiam" (control by one power over a dependent area or people).[5]
Stanford Encyclopedia of Philosophy "verbum colonialismi adhibet ut describatur ratio deductionis coloniae et dicionis politicae super reliquum mundum, Americis, Australia, et partibus Africae Asiaeque non exclusis."[6] Illa encyclopedia, distinctionem colonialismi imperialismique disceptans, inquit: "Propter difficultatem horum verborum constanter distinguendorum, hic commentarius colonialismo utebitur ut notio lata, quae ad rationem Europaeae dicionis politicae a saeculo sexto decimo ad saeculum vicensimum spectat, quae in motibus liberationis civitatum decennio 196 finivit."[7]

Rogerius Tignor, in praefatione libri Colonialism: A Theoretical Overview, ab Jürgen Osterhammel scripti, inquit: "Osterhammel putat naturam colonialismi esse quod coloniae sunt, quae secundum definitionem dissimiliter gubernantur ab aliis territoriis, sicut protectoratus et haud sollemni more sphaerae ponderis."[8] Osterhammel hoc in libro rogat "quomodo colonialismum et coloniam distingui posse,"[9] et definitionem trium sententiarum producit:
- Colonialism is a relationship between an indigenous (or forcibly imported) majority and a minority of foreign invaders. The fundamental decisions affecting the lives of the colonized people are made and implemented by the colonial rulers in pursuit of interests that are often defined in a distant metropolis. Rejecting cultural compromises with the colonized population, the colonisers are convinced of their own superiority and their ordained mandate to rule.[10]
Remove ads
Nexus interni




- Aevum Hellenisticum
- Anticolonialismus
- Imperium Austro-Hungaricum
- Bella colonialia
- Bellum Frigidum
- Colonia
- Coloniae antiquae
- Concessio (territoria)
- Colonizatio Americae Hispanica
- Colonizatio Europaea Americarum
- Exploratio
- Geographia tropica
- Imperialismus
- Imperium
- Imperium Americanum
- Imperium Arabicum
- Imperium Britannicum
- Imperium coloniarum Belgicum
- Imperium coloniarum Francicum
- Imperium Germanicum
- Imperium Hispanicum
- Imperium Hollandicum
- Imperium Incarum
- Imperium Italicum
- Imperium Iaponense
- Imperium Lusitanicum
- Imperium Mexicanum
- Imperium Mongolicum
- Imperium Mughal
- Imperium Nederlandense
- Imperium Ottomanicum
- Imperium Persarum
- Imperium Romanum
- Imperium Romanum Orientale
- Imperium Russicum
- Imperium Sinense
- Imperium Sovieticum
- Imperium Timuridarum
- Incursio magna
- Majahapit
- Neocolonialismus
- Maafa
- Migratio historica
- Migratio Turcica
- Monocultura
- Plantationes Hibernicae
- Postcolonialismus
- Superioritas
Remove ads
Notae
Bibliographia
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads
