Matrimonium
vinculum sociale vel legale ad finem vitae communis inter duos homines, plerumque virum mulieremque From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Matrimonium est coniugium sociale vel conubium secundum leges viri cum femina qui ligantur pacto legitimo post iustas nuptias. At hodie, multae civitates matrimonium secundum leges etiam inter duos viros vel duas mulieres permittunt.

De vocabulis

Nostra lingua classica dicimus virum uxorem ducere, feminam viro nubere, atque ambos matrimonio vel nuptiis iungi. Vocabulum communis generis est coniunx, sive coniux, quod Forcellini sic definit: "lecti maritalis socius, maritus aut uxor; saepius tamen haec, quam ille, praesertim apud oratores."[1]
Matrimonium in religione
In ecclesiis Christianis
Ecclesia Catholica Romana
In Ecclesia Catholica Romana, matrimonium est sacramentum. Canon 1055 Codicis Iuris Canonici sic legitur: "Matrimoniale foedus, quo vir et mulier inter se totius vitae consortium constituunt, indole sua naturali ad bonum coniugum atque ad prolis generationem et educationem ordinatum, a Christo Domino ad sacramenti dignitatem inter baptizatos evectum est. Quare inter baptizatos nequit matrimonialis contractus validus consistere, quin sit eo ipso sacramentum." Praeterea matrimonium numquam solvetur, quia "non permissum esse homini separare, quod Deus coniunxerit" (Matthaeus 19:6; Marcus 10:9).
Remove ads
Nexus interni
- Anulus nuptialis
- Caelibatus
- *Virgo consecrata
- Coniugium
- Consors
- Divortium
- Epithalamion
- Hymen
- Iter matrimoniale
- Maritus
- Matrimonium aequum
- Matrimonium civile
- Matrimonium coacticium
- Matrimonium morganaticum
- Monogamia
- Scriblita nuptialis
- Senex amans
- Sponsalia
- Unio civilis
- Unio libera
- Vena amoris
Notae
Bibliographia
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads
