Constitutio
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Constitutio sive formae civitatis charta[1] est summarium primorum principiorum vel praecedentium statutorum quae fundamenta legitima civilitatis, reipublicae, societatis, organizationis, vel alius generis entitatis legitimae constituunt et saepe quomodo talis entitas gubernanda sit diiudicant.[2]





Si haec principia in uno instrumento vel copia instrumentorum legitimorum conscribuntur, haec instrumenta constitutionem scriptum includere dici possunt; si autem in uno instrumento late patenti conscribuntur, hoc instrumentum constitutionem digestam includere dicitur. Nonnullae constitutiones, sicut illa Regni Coniuncti, non late patent, sed in permultis congressuum vel parlamentorum actibus primis, iudiciis, vel foederibus componuntur.[3]
Plurimae civitatum constitutiones certa iura civibus confirmant. Nomen substantivum constitutio cuilibet legi adhiberi potest quae rationes administrationis definit, inter quas nonnullae constitutiones historicae quae evolutioni hodiernarum constitutionum nationalium antecesserunt.
Constitutiones de variis formarum politicarum generibus tractant. Inveniuntur in gubernatione locorum, regionum, civitatum (e.g. Constitutio Germaniae, Constitutio Floridae), provinciarum, confoederationum (e.g. Constitutio Civitatum Foederatarum Americae), et confoederationum civitatum sui iuris (e.g. Unionis Europaeae). Quae in multis gregibus politicis quoque inveniuntur, sicut factionibus politicis.
Constitutio Indiae, longissima omnium civitatum suorum iuris hodie exstantium constitutio scripta,[4] aliquot 444 articulos in viginti duabus partibus,[5][6] duodecim schedulis, et 124[7] emendationibus in 146,385 vocabulis[8] in exemplari Anglica Indica perscriptis continet.[9] Constitutio Monaci, brevissima orbis terrarum constitutio scripta, nonaginta septem articulos in decem capitulis et solum 3,814 verbis continet.[10][8] Constitutio Civitatum Foederatarum Americae, veterrima mundi constitutio digesta continenter rata, ex anno 1789 valet. Solum dimidium omnium constitutionum continter plus quam undeviginti annos valent.[11]
Remove ads
Doctrina Aristotelis
Aristoteles, philosophus Graecus antiquus, in libro Politica sic dixit:
- ὥστ' εἴπερ ἐστὶ δημοκρατία μία τῶν πολιτειῶν, φανερὸν ὡς ἡ τοιαύτη κατάστασις, ἐν ᾗ ψηφίσμασι πάντα διοικεῖται, οὐδὲ δημοκρατία κυρίως· οὐδὲν γὰρ ἐνδέχεται ψήφισμα εἶναι καθόλου. (1292 a)
- Si ita democratia enim una formarum constitutionis, proclamatio ut qualis consociatio, in qua omnes res a resolutione consilii gubernatur, non etiam democratia est sensu recte, quia hae resolutio non universalis esse potest.—Ex Politica, Libro IV, iv.
Remove ads
Nexus interni
Notae
Bibliographia
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads
