Corinthus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Corinthus[1] (-i, f., Graece Κόρινθος) est urbs Graeciae, quae ad Isthmum inter Paeninsulam Peloponnesum et mediam Graeciam iacet.
Remove ads
Historia
Locus fuit habitationis humanae aevo neolithico (ab anno c. 6 500 a.C.n.). Aevo classico Corinthus fuit urbs florens et praeclara materque coloniarum notissimarum, ut ad mare Ionium Leucadis, Corcyrae, Epidamni, Ambraciae, Apolloniae, Anactorii... necnon Potidaeae in Chalcidica[2]. Septimo et sexto saeculo a.C.n., tempore Cypselidarum tyrannorum e quibus illustrissimus est Periander, unus e septem sapientibus Graeciae[3], maxime floruit. Sexto saeculo ineunte Foedus Peloponnesiacum et Lacedaemoniorum societatem adiere[4]. Dissensiones cum Corcyraeis frequentissimae fuerunt[5] ita ut anno 433 a.C.n. cum Athenienses naves quasdam Corcyraeis auxilio misissent, Spartani indutias triginta annorum rumpere decreverunt unde bellum Peloponnesiacum ortum est. Anno 146 a.C.n., Corinthus a Romanis, Lucio Mummio duce, deleta est, sed colonia Romana ibidem anno 44 a.C.n. Gai Iulii Caesaris iussu condita est[6]. Tunc plerique incolae liberti Romani fuere.

Remove ads
Fabulae
De eccledia Catholica
- Paulus Apostolus nonnullas epistulas ad Corinthios, in Bibliis Sacris servatas, scripsit.

Corinthus est sedes episcopalis titularis Ecclesiae Catholicae Romanae.
Fontes
- Herodotus, Clio 23-24 et Thalia 48-53 et Terpsichore 74-75, 92 et 95.
- Pausanias libro secundo Descriptionis Graeciae cap.1-4
- Strabo, Geographica VIII.6.20-23
- Thucydides libro primo de Bello Peloponnesiaco 13.2-5 et 24-71 et 120-124
Notae
Bibliographia
Nexus interni
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads