Cuba

From Wikipedia, the free encyclopedia

Cuba
Remove ads

Cuba est maxima Antillarum Magnarum insula in Mari Caribaeo, insularum Americanarum magnitudine quarta, totius terrarum orbis autem quindecima. Partes quoque rei publicae Cubanae sunt variae insulae minores (caiones) et Insula Iuventutis, insula maxima ante litus meridianum Cubanum sita.

−2 Latinitas huius paginae dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Quick facts

Ab anno 1492 usque ad 1898, Cuba fuit colonia Hispana; postea, libera res publica facta est die 20 Martii 1904. Ex quo Hispania cum America bello certavit anno 1898, Civitates Foederatae Americae partem maiorem in "relationibus internationalibus" Cubanis "figurant," sed post Bellum Frigidum et rerum Cubanarum commutationem Communistam anni 1959 relationes inter Civitates Foederatas et Cubam saepe fuerunt inimicae. Quamvis contentio inter ambas civitates usque ad hunc diem non quiesceret, Civitates Foederatae Americae foederibus Cubano-Americanis annorum 1903 et 1934 compositis[1] Sinu Guantanamo, parvula Cubae orientalis parte, statione classica utuntur.

Remove ads

Geographia

Vicina Cubae territoria sunt paeninsula Iucatania (Mexici pars) ab occidente, paeninsula Florida (CFA pars), et Insulae Bahamenses septentrione, Hispaniola oriente, et Iamaica meridie. Septentrionalis Cubae litus partim Sinu Mexicano, partim Atlantico Oceano locatur?; litus meridianum Mare Caribaeum adspicit. Maior superficiei Cubanae pars est planities, montuosa Sancti Iacobi Cubae regione excepta, ubi sunt Montes Magistri (Sierra Maestra) cuius Cacumen Turcus (Pico Turquino), altitudine 2005 metrorum, est altissimus Cubae locus.

Clima

Cuba climate tropico fruitur, moderata ab aquis circumiacentibus. Temperaturae terrestres inter 20 °C et 30 °C agitantur. Ob amnes per Sinum Mexicanum fluentes, temperaturae aquarum litoralum inter 26 °C hieme et 28–30 °C aestate oscillant.[2]

Copiosae pluviae, magnae intensitatis, annum in duo tempora dividunt: hiems sicca a mense Novembri ad Aprilem extendit, et aestas umida a mense Maio ad Octobrem.

Per umidum tempus, praesertim inter menses Septembrem et Octobrem, Typhones marini sinum Mexicanum versi Cubam magnopere adflictant. Indi Taini, qui terram primitus incoluerunt, tales typhones appellabant huracan; postquam nautae Hispani eos appellabant huracanes, furacanes, vel furacana.[3]

Remove ads

Divisio administrativa

Provinciae

Cuba nunc quindecim provincias habet, quorum maxima est Avana Urbs (Ciudad de la Habana), incolarum 2.2 milionum. Nomina provinciarum ab occidente ad orientem sunt:[4]

Communia

Thumb
Communia Cubana

Provinciae Cubanae in 169 communia (Hispanice: municipios) dividuntur, quorum numerum Lex Numerus 1304 die 3 Iulii 1976 definit. Haec sunt Cubana communia secundum provincias: (potes his symbolis occultare quodcerto tempore perficere non vis.

Communia provinciae Camagueyae

More information Commune Latinizato cum nomine, Commune Hispanice ...

Communia provinciae Caeci Abulae

More information Commune cum Latinizato nomine, Commune Hispanice ...

Communia provinciae Centumfocensis

More information Commune cum nomine Latinizato, Commune Hispanice ...

Communia Urbis Avanae

More information Commune cum Latinizato nomine, Commune Hispanice ...

Communia provinciae Granmae

More information Commune cum Latinizato nomine, Commune Hispanice ...

Communia provinciae Guantanami

More information Commune cum Latinizato nomine, Incolae ...

Communia provinciae Holguinae

More information Commune cum Latinizato nomine, Commune Hispanice ...

Communia provinciae Avanae

More information Commune cum Latinizato nomine, Commune Hispanice ...

Communia Provinciae Matansansis

More information Commune cum Latinizato nomine, Commune Hispanice ...

Communia provinciae Tunarum

More information Commune cum Latinizato nomine, Commune Hispanice ...

Communia provinciae Pineti ad Flumen

More information Commune cum Latinizato nomine, Commune Hispanice ...

Communia provinciae Sancti Spiritus

More information Commune cum Latinizato nomine, Commune Hispanice ...

Communia provinciae Sancti Iacobi Cubae

More information Commune cum Latinizato nomine, Commune Hispanice ...

Communia provinciae Villae Clarae

More information Commune cum Latinizato nomine, Commune Hispanice ...
Remove ads

Historia

Thumb
Simulacrum Hatuey, principis Taini; Baracoae.

Colonia Hispaniae

Thumb
Jagua Castellum

Primitus indigenae Americani, Taini dicti, Cubam habitabant. Ei tabaccum colebant et domus ex palmae foliis construebant. Christophorus Columbus prima navigationum suarum in Americam factarum in Cubam perductus die 27 Octobris 1492, insulam putabat esse partem Asiae. Duo decennia postea, circa annum 1510, Didacus Velázquez de Cuéllar insulam regno Hispano subigere coepit. Quod ut facilius eveniret, Velázquez anno 1512 in orientali insulae parte oppidum Baracoam condidit ubi a principio praesidium suum posuit, deinde per totam terram Cubanam annis 15131515 sex oppida addita: Bayamopolim (1513), Trinitatem, Sancti Spiritus urbem, Avanam (1514 vel 1515), Camagueyam (1515), Sanctum Iacobum Cubae (1515); a quo anno in urbem S. Iacobi praesidium movit. Avana ad litus septentrionale anno 1519 mota caput gubernationis facta est. Hatueyus et Guama, Taini principes, pro sua parte cum Hispanis bellaverunt concursationis modo, gregibus dispersis celatisque, annos 15101550.[6] Propter Tainorum belli modum, Hispanis vicatim erant debellandi, ut vici indigenae integri perderentur Tainique in servitutem abducerentur. Hodie iam non exstant Taini, cum aut Hispanis permixti sunt aut morbis Europaeis Africanisque interierunt aut ab Hispanis interfecti sunt.

Thumb
Iosephus Marti, qui annos 18751895 libertatem Cubanam moliebatur.

Cuba, imperii Hispani pars usque ad annum 1898, fuit ultima colonia Americana quae sua libertate ab Hispania adeptura erat. Primitus divitia Cubana constabant ex armentis qua homines pro coriis et carne salsa utuntur. Postea divitia constabat in sacchari cannae productione. Ad labores villarum agendas Hispani multos servos Africanos intulerunt ut hodie populi Cubani essent 36 centesimae Caucasii, 11 centesimae Nigritae, et 51 centesimae Mulati (qui partim Caucasii et partim Nigritae sunt). Anno 1884, Cuba fuit paenultima civitas in Hemisphaerio Occidentali quae servitutem omnino abrogavit.[7]

Amor libertatis

Saeculo undevicesimo, amor libertatis a populis Cubanis ostendebatur in tribus seditionibus: Bellum Decem Anni (18681878), Bellum Parvum (18791880), et Bellum Anni 95 (18951898). Die 25 Martii 1895, Iosephus Marti et Maximus Gomez Edictum Montecristi ediderunt, in quo declaraverunt libertatem Cubae, finem distinctionum legalum inter progenies, amicitiam cum Hispanis qui libertatem Cubanam non oppugnabant, et bellum contra Hispanos gerendum qui libertatem compescunt. Postea, die 11 Aprilis 1895, Martí, Gómez, et sui prope Baracoam exposuerunt, et continuo bellum coepierunt. In bello longissimo erant heroes Hispani, sicut Eligius Gonzalo, et erant heroes Cubani, sicut Martí ipse qui in bello mortem obiit. Post tandem tres annos, libertatem Cubanam adiuvandi casu et colonias Hispaniae cupientes, Civitates Foederatae Americae die 23 Aprilis 1898 bellum cum Hispania sumpserunt, et post tres menses, die 17 Iulii 1898, Hispania succubuit.

In Lutetiae Foedere anni 1898, die 10 Decembris 1898 signato, Hispania libertatem Cubanam agnoscere condixit et suas terras insulares Philippinas, Guamam, et Portum Dives Civitatibus Foederatis tradidit. Quia Philippinae solum post indutiam se tradiderant,[8] Civitates Foederatae pro insulis Philippinis Hispaniam $20 milionibus luerunt, sed Cuba suam libertatem non statim attigit. CFA quattuor annos usque ad annum 1902 Cubam occupaverunt, et deinde Cubam decesserunt solum postquam Cubani emendationem Platt constitutionibus suis addiderant. Haec emendatio illis CFA dedit postestatem ad Cubam irrumpendam siquando praeses Americanus sentiat interventum esse necessarium. Emendatio quoque Civitatibus Foederatis dedit parvulam partem Cubae orientalis in Sinu Guantanamo, ut Civitates Foederatae classis stationem ibi haberent. Ut Cubani emendiationem Platt odiosam abrogent, Cuba et Civitates Foederatae novum foedus anno 1934 approbaverunt, in quo Cubani iterum regionem in Sinu Guantanamo Civitatibus Foederatis dederunt locario monetae aureae $2000 per annum.[9]

Studium Moncadae

Thumb
Fidelis Castro captus anno 1953, post impetus Moncadae defectum.

In libro Studium Moncadae: Orita Regni Fidelis Castro,[10] Laurentius James describit quomodo Cubani solebant principes eligere charismaticos quibus est quaedam persona cultualis. De hoc exempla praeclara sunt Fulgentius Batista (Hispanice: Fulgencio Batista) et Fidelis Castro. Fama Batistae fuit quia ipse de originibus humilibus solum se legere docuit, dein crevit ad campidoctorem, dein centurionem, ducem, et tandem praesidem rei publicae. Batista fuit dux Cubanus ter: in occulto annis 19331940, sicut praeses annis 19401944, et tyrannus annis 19521959. Inter suam tyrannidem, tam atrociter adversarios suos comprimit ut omnes mox vere res novas appeterent. Fama Castro fuit quia adulescens Batista tam vehementer adversabatur ut die 26 Iulii 1953 cum suis universitariis Castrum Moncadam adoriretur. Continuo confacti sunt, Castro capto, sed Castro se defendens dixit: Historia me excusabit.[11]

Batista, suam clementiam Fideli Castro monstrans, solum condemnatum Cuba expellavit, et mox anno 1957 Fidelis et sui a Mexico ad Cubam redierunt in celoce Granma ut iterum res novas molirentur in montibus orientalibus Cubanis. Primitus Civitates Foederatae Batistam adiuvaverunt, quia Batista Americanorum negotia in Cuba adiuvabat, sed postmodo CFA quoque eum putaverunt pernefarium. Cum ille Fidelis Castro res novas molitiens primitus habeat populorum animum, CFA Castrum pecunia et armis adiuvaverunt.[12] Post nonnullos menses, Castro bellum fortunatum contra Batistam gessit, atque Batista ex Cuba effugit.

Castro exultans, Avanam initus, cives longissima oratione ammonuit ne ei iterum patiuntur tyrranos et cultus personae ambitionisque personalis, sed, ad orationis fines, una e compluribus columbis solutis Fidelis humerum consessa est. Populus vidit hanc esse signum Dei, et multi genibus prece cecederunt. Fidelis Castro vere factus est heros Cubanus. Magna reverentia erat a populis, quam Fidelis accepit.

Rerum commutatio communista

Thumb
Photographia ab aeroplano U-2 speculatorio anno 1962 capta, quae indicia dedit de comparatione missilum nuclearum Cubae.

Futuro Cubano compendiose postea incerto, mox Fidelis inopinabiliter Cubam ad metam communistam movit. Inter incidentias claves fuerunt displosiones die 4 Martii 1960 apud navem La Coubre Francogallicam quae armas ad Cubam ferebat. Displosiones, quae secundum Fidelem erant culpae copiae speculatoriae CIA Civitatum Foederatarum Americae, in Fidele produxit epiphaniam quandam. In oratione funebri pro navis mortuis La Coubre, Fidelis Castro excusabat quodcumque Cuba fecisset contra impetus CFA. Secundum Fidelem, bellum pro summatu Cubano venit ante metam libertatum civium Cubanorum. Sententia revolutionis Cubana futura erat non Libertatem aut mortem, sed Patriam aut mortem[13]. Castro huic sententiae congruens metas suas anteriores de constitutione anni 1940 et electionibus liberis renovandis relictura erat. Ad summatum Cubanum, Castro communismum elegit ut formam rectionis patriae. Cum ille tunc omnes societates mercatorias Americanas publicavit,[14] in talionem, Civitates Foederatae prohibitiones contra mercaturam cum Cuba imposuit.[15]

Regimen Fidelis Castro Cubanum omnes ephemerides et diaria Cubana rapuit et locutionis ius populi abrogavit. Cum deinde millia Cubanorum ad CFA fugarent, administratio Eisenhower celeriter armas pecuniasque exilio dedit ut rectionem Fidelis Castro everterant, sed Litoris Gironis invasio eius, quae anno 1961 sub administratione Kennedy accedit, fuit calamitosa. Communistae victores postea sicut contrarrevolutionarios accusabant quivis eos incusabant, vel si eos recte incusabant. Castro quidem clericos Catholicos expellavit, quia eos quoque accusabat de rebus novis molitiendo.[16]

Thumb
Liberi Cubani rudentem salientes ludunt.

Incidentia? inter Civitates Foederatas et Cubam celeberrima deinde fuit Discrimen Missilum Cubanum 1428 Octobris 1962. In eo discrimine, Unio Sovietica coepit missiles nucleares contra Civitates Foederatas statuere Cubae, quam ob rem CFA obsideum contra Cubam incohaverunt. Multos dies orbs appropinquavit bello atomico inter Civitates Foederatas et Unionem Sovieticam. Postea autem fuit pactum, discrimen inter Civitates Foederatas et Unionem Sovieticam desinens, ut Civitates Foederatae Cubam numquam irrumpat et URSS numquam missiles nucleares Cubae ponat.[17]

Hodie

Quamquam Castro metas democraticas celeriter reliquit, metas tamen eruditionis curationisque suas honoravit. Hodie in America solum Argentina, Canada, Civitates Foederatae, Trinitas et Tabacum, et Uruguaia habent frequentiam analphabetorum minor quam Cuba.[18] Cuba quoque nota est pro systemate curationis suo.[19] Postquam anno 1993 Russia Cubam adiuvare desivit, oeconomia Cubana dolores magnos passa est, sed civitas systemate communisto continuat etsi cum nonnullis correctionibus.[20] Usque ad hunc diem, propaganda Cubana dicit omnes malos oeconomicos Cubanos esse culpam CFA, CFA continuare obsideum contra Cubam et invasione CFA imminere.[21]

Interim, CFA Cubam non obsidunt, sed fere omne commercium inter cives suos et rectionem Cubanam prohibunt, et solum nonnullos commercios agriculturales cum Cuba et visitationes aiudataque familiaribus personalibus sinunt.[22] Nationi Cubana reditum maxime est ob periegesem internationalem, niccolum et agriculturam.[23] Exilium Cubanum in CFA constat hodie ex 1.5 milliones (circa 13% ex toto incolarum Cubanorum numero).[24] Auxilium remissum a Cubanis qui in Civitatibus Foederatis vivunt etiam significanter ad reditum civitatis figurat.

Castro Cubam rexit ab anno 1959 usque ad aegritudinem suam anno 2006; postea Radulphus frater rexit de facto ob quaestiones salutis Fidelis. Tandem formaliter die 19 Februarii 2008 Castro rectionem suam abdicavit; et die 24 Februarii 2008, Radulphus rector Cubae designatus est.

Remove ads

Demographia

Plerique Cubani incolae Caucasii (70%) ab Hispanicis colonis oriundi sunt, dum Mulati et Nigritae (17.3% et 12.4%) praecipui allophyli sunt. Nigritae minus numerosi quam in aliis Magnis Antillis faciliter notantur; historica causa huic phaenomeno est, quia usque ad exeuns saeculum undevicensimo Cuba ab Hispanicis colonis non colebatur qui insula velut militari navalique statione utebantur. Quoniam harundineti agricultura deerat in hunc locum Nigriticam servam vim operae portare non opus erat. Anno 1995 totius Cubae incolae 11 068 000 hominum summabant. Lingua Hispanica est publica, qua valde maxima Cubanorum pars sine magnis dialectalibus dissimilitudinibus loquitur et eam igitur nationalem rem uniens elementum assumunt. Eminent urbani incolae (70%) qui praecipue Avanae densantur, quamquam non eiusdem modi qui Tertii Mundi reliquum pertinet: in Cuba quidem rete parvarum urbium (inter 50 000 et 100 000 incolarum) migratorias fluxiones e rure profectas absorbens factum est. Quod ne Cuba profundam metropolitanarum peripheriarum egestatem patiatur impedivit.

Thumb
Cubanae demographiae evolutio.

Naturalis demographici incrementi index in 0.5 centesimis descendit, sed infantilis mortalitas in mundo minimarum una est (septem per mille). Exspectatio vitae 74 annorum viris et 79 annorum feminis est. Urbanizationis index 75 centesimae est et media spissitudo 102 incolarum pro chiliometro quadrato est; 20% Cubanorum caput Avanam colit.

Cuba polyphyletica societas est cum Hispanicae originis incolis. 70% incolarum a Caucasiis, 17% a Mulatis et 13% a Nigritis constituitur. Etiam parva Sinensium communitas adest non minus quam numerosi studentes e Sahara Occidentali et e multis aliis mundi civitatibus profecti.

Religio

Respublica Cubana est laica civitas: reapse civitatis atheismus anno 1992 sublatus est. Circa 50 centesimae Cubanorum atheum se putantur. Diffusissima religio constituta Ecclesia Catholica Romana est, Catholica religio a circa 33 centesimae colitur, eam sequuntur Afrocubanae religiones (Sanctaria, Hispanice Santería), Africarum Nativarum religionum et Catholicismi Romani permixtio cuius proprietas est ut magna hierarchiae pars a mulieribus constituatur et hierarchiae sodales totum candidum (calceis, saccis, umbrella inclusis) induant et quae (a 20%) ample coluntur. Etiam communitas Testium Iehovah circa 3 centesimae et aliae minores Protestantes, Iudaicae, Islamicae et Orthodoxae communitates exstant.

Lingua

Cubani Hispanice utuntur.

Remove ads

Instituta

Respublica Cubana, velut Cubana constitutio diei 24 Februarii anni 1976 sanxit, socialistica operariorum civitas est, libera et sui iuris, laica, velut unitaria democraticaque respublica (clausula 1) constituta ubi potestas a populo per Concilia Potestatis Popularis (Hispanice Asambleas del Poder Popular) exercetur (clausula 3). Anni 1992 Constitutionalis emendatio, post disceptationem in omnibus nationis conciliis habitam eventa, novam chartam in Iosephi Martí ideis et politicis Caroli Marx, Friderici Engels et Vladimiri Lenin exemplaribus inspiratam produxit. Praecipuae mutationes consideraverunt: exterarum pecuniae collocationum sponsionem; religiosae libertatis agnitionem, reverentiam et sponsionem; maiorem exteri commercii flexibilitatem; civium comitia, cum directo secretoque suffragio, ad eligendos seu quattuordecim conciliorum provincialium legatos seu parlamenti legatos. Cuba prima civitas in mundo fuit quae in sua propria constitutione oecologica Fluminensis Colloquii Telluris principia accepit.

Martianae et Marxistico-Leninisticae Factioni Communisticae Cubanae (Hispanice Partido Comunista de Cuba, PCC) munus "Cubanae nationis constitutae agminis" (clausula 5) assignatur. Candidatos non proponit et minime quidem comitia participat sine concurrentia cum aliis factionibus.

Potestas Exsecutiva

Thumb
Fidelis Castro.

Factionis Communisticae Cubanae secretarius in praesenti Dux Civitatis (Praeses Consilii Civitatis) et Dux Gubernationis (Praeses Consilii Ministrorum) est. Consilii Civitatis et Ministrorum sodales a Concilio Nationali Potestatis Popularis eliguntur. Consilii Ministrorum ei a Consilio Civitatis in Concilii Nationalis Potestatis Popularis absentia. Praeses Concilii Civitatis, invicem a Concilio electus, munus per quinquennium tenet sed limes numero consecutivorum mandatorum quod exerceri potest non est.

Fidelis Castro continenter munus Praesidis de Constitutionis anni 1976 adoptione exercuit, ubi Osvaldum Dorticós Torrado substituit. Die 18 Februarii anni 2008, post 49 annos praesidentiae, Fidelis Castro ne novam electionem Praesidentiae Consilii Civitatis et Consilii Ministrorum reciperet declaravit. Nunc munus a Radulpho Castro, minore Fidelis fratre quoque et Imperatore Seditioso ex anno 1958, exercetur.

Potestas iudicialis

"Tribunal Populare Supremum", a Concilio Nationali Potestatis Popularis nominatum, maximum Civitatis iudiciale organum et ultima provocatio exhaustorum processuum in Tribunalibus Provincialibus est.

Potestas lgifera

Concilium Nationale Potestatis Popularis supremum Civitatis organum est. Ei 609 sodales per quinquenne mandatum electi sunt. Bis per annum in sessione ordinaria et in sessione extraordinaria si tertia sodalium pars id poscit, aut a Consilio Civitatis convocatur congregatur. Cum potestas legifera non congregatur protopraxia 31 sodalium Consilii Civitatis est.

Etiam concilia provincialia (quoque quinto anno electa) et municipalia (quoque secundo anno et sexto mense electa) potestatis popularis exstant.

Remove ads

Civilitas

Politica intestina

Quod lex Cubana solam factionem communisticam sinit, in electionibus pro quoque munere semper solus est unus candidatus communisiticus eligendus. Lex etiam requirit ut omnes cives adulti suffragia in electionibus ferant.

Thumb
Tabula praeconii: Patria aut Mors. Vincemus.

Comitia Concilio Nationali Potestatis Popularis in duabus phasibus evoluntur: primo momento candidati per quaedam comitia primaria electi sunt et candidaturae probatio confirmationi consilii comitialis subicitur. Deinceps candidati confirmationi societatis comitialis provincialis subicuntur et eis consequendae sunt media consensionis pars et una plus ut eligantur. Ius suffragandi civibus in censu inscriptis et adultis (aetas praevisa adultitati in Cuba 16 anni est). Suffragatores cuiusque circumscriptionis facultatem quovis momento legati mandati revocandi habent. Suffragium secretum et scrutinium publicum est. Quamquam multae societates ne computatio ab independentibus aut exteris observatoribus suffragiorum verificetur denuntiant.

Nulla factio potestatem nominandorum candidatorum aut faciendae expeditionis comitialis habet. Constitutio ius verbi omnium agnoscit sed clausula sexagesima secunda exercitationem libertatum personalium terminat dum ut haec exercitari contra Socialisticam Civitatem et contra popularem voluntatem aedificandi Communismi nequeant firmat. Praesentis regiminis oppositores has condiciones non libertatem comitialium processuum implicare asseverant.

Expeditiones bellicae Cubanae

Angola

Mense Novembri 1975, postquam Lusitani abierunt ab Angola, Augustini Nieti factio, Unionis Sovieticae legata, quae Angolae magnam partem regebat, a Castro auxilium militare petivit, ut militia Africae Australis ab Angola repellerentur, quam invaserant. Sic militum Cubanorum triginta milia Africae Australi et eius foederatis Unitae impediverunt agrum angolanum occupare.

Militiae Cubanae belli finem contra Africam Australem fecerunt anno 1988, cum profligaverunt milites eius in agro Angolano cum suis foederatis Namibianis, qui pugnabant pro libertate suae terrae. Eodem anno, mense Decembri, duces Africae Australis foedere promiserunt abituros esse ab Angola et Namibia; sic factum est.

America Latina

Impetus tromocratici in Cubam facti

Centena impetus tromocratici adhuc in Cubam effecti sunt, plerique a Fidelis Castro oppositoribus Miamiam colentibus paratu sunt, et saepissime iussu Agenturae Speculatoriae Centralis Americanae (CIA) (Anglice: Central Intelligence Agency, C.I.A.).[25]

Die 6 Octobris 1976, civili societatis Cubana de Aviación aeroplano disploso, 73 homines mortui sunt, inter quos tota iuvenilis artis gladiatoriae turma Cubana.

In alio impetu prope xenodochium Copacabanae capitis Cubani, die 4 Septembris 1997 Italus Fabius Di Celmo, solum 32 annos natus, perivit.

Anno 2003 decena tromocraticorum attentatorum anticastristicis cellulis perpetratorum contra periegeticas infrastructuras aut directe contra publica transvectionis media confirmata sunt ut gubernatio debilior fiat.[25] Post hos impetus, tres tromocratae peracti et supplicio affectum sunt. Praeterea admonuit de casu Fabii Di Celmo, iuvenis Italicus ergolabi cupidi itinerum in Cubam. Paulo post meridiem diei 4 Septembris anni 1997 eum interfecit bomba, parvum 50 grammorum rei plasticae C-4 onus sub lecticula in thermopolio Copacabana Miramarensi, in Occidentali Cubani capitis litore, displosit. Minus quam annum postea, Iulio anni 1998, in exacto loco ubi Fabius mortuus est, aerea caelatura cum suo simulacro et inscriptione in memoriam et admonitionem huius barbariei actus collocata est. Attentator, Cruz León, capite damnatus et adhuc in Avanae carcere occlusus est.[25]

Multi huius impetus fuerunt culpa Agenturae Speculatoriae Centralis Americanae CIA et Anticastristarum Miamiensium (in Florida) secundum aliquot abstrasa documenta anno 2005 a CIA declassificata.[25]

Remove ads

Index Evolutionis Humanae

Eruditionis ordinatio

Thumb
Iuvenissimi praecursores in schola

Cubana schola e sex ad sedecim annos "obligatoria" et tota gratuita est, universitate inclusa. Civitas studentibus scholastica instrumenta, diaconiam refectorii et adhuc hospitium ut universitas frequentetur gratis praebet. Multi studentes e nationibus Americae Latinae et Tertii Mundi profecti Cubanam universitatem frequentant sine ullo sumptu. Fere 97.3% adultorum incolarum alphabetizatum est. Per decennium 197 Cubana Gubernatio massivam popularis alphabetizationis operationem magnopere voluit: apertae sunt novae scholae et novi studii loci, praesertim in regionibus rusticis, bibliothecae in regiones rusticas introductae sunt, et scholae privatae et parochiales publicatae sunt.

In civitate sedem habent multae universitates, quarum praecipuissima est Universitas Avanae, anno 1728 condita; in capite quoque sedem habent praecipuissima culturalia? Cubana instituta, sicut bibliotheca nationalis ubi amplius duo miliones librorum sunt: Museum nationale et Museum coloniale, ambo Civitate geruntur. Instructio in cyclos tres dividitur; scholam primariam (ex quattuor vel quinque annis ad decem); scholam secundariam (ex undecim ad quattuordecim annis) et scholam praeuniversitariam, e quattuordecim ad duodeviginti annis. In schola primaria, primae disciplinae ab uno magistro docentur. In schola secundaria, pueri post meridiem student, dum mane ruri labores faciunt. In praeuniversitaria schola magistrorum propositum ut proprium futurum eligere sciant facere est. Hoc scholae genus ruri est, cum bibliothecis et studii aulis. Anno quoque gratis scholaticae vestes et studii instrumenta (sicut v.gr. adversaria scholastica) dantur.

Systema valetudinarium

Nationale systema valetudinarium omnino gratuitum est cuius medicamentosus sumptus Civitate solvetur. Per Ernesti Guevara res novas, tunc ministri industriae, adoptatum est.

Remove ads

Oeconomia

Ante Fidelis Castro gubernationem, insularis oeconomia, in sacchari officinarum monocultura fundata, Civitatum Foederatarum opibus capitalibus dominabatur. Seditiosa gubernatio publicam agriculturam, industriam, argentarias diaconiasque nationales fecit et e Decennio 197 obsignatur coniunctissimum mutui auxilii`pactum cum Unione Rerum Publicarum Socialisticarum Sovieticarum per quod Cuba plerumque sacchari pro petroleo, pecuniario militarique auxilio dabat. Systema in crisem Decennio 199 intravit propter sacchari pretii decrementum in internationali mercatu. Sine Socialistici characteris renuntiatione, ineunte decennio 200 gubernatio partialem mercatus transitionem expedivit (liberales professiones, apertionem versus exteram collocationem pecuniariam). Prominens oeconomiae character discrepantia inter campos relative efficientes sicut periegesem et exportationes et domesticos campos inefficientes est.

Cubana oeconomia vi percussa ineunte decennio 200 est propter Unionis Sovieticae et oeconomicae molis Consilii Auxilii Mutui Oeconomici (Russice: Сове́т Экономи́ческой Взаимопо́мощи, СЭВ) collapsum, cum quo praecipue mercaturas faciebat. Civitatum Foederatarum prohibitio commercii, quae a Cubanis "obsidio" (Hispanice: bloqueo) nominatur, ineunte decennio 197 vigens, ne Cubana oeconomia evolvatur impedit reprimendis importationibus exportationibusque cum Civitatibus Foederatis Americae. Octobri mense anni 2007 Consilium Generale Nationum Unitarum decimosextam motionem probavit (cum 184 suffragiis faventibus, 3 absentibus, 4 contrariis Insularum Marsaliensium, Israelis, Belaviae, et Civitatum Foederatarum et Micronesiae abstentione) ut Civitatibus Foederatis prohibitionis amotio postuletur. Inter recentissima problemata carum petrolei pretium, difficultas annonae in praecipuis mercatibus qui saccharum et niccolum exportent, damna huracanis provocata, periegetica depressio et instabiles mundanae oeconomicae condiciones sunt. Inter annum 2003 exeuntem et annum 2004 ineuntem, tam periegesis quantitas quam niccoli pretia et Cubanum commercium cum Civitatibus Foederatis, quamquam nummaria commercialisque prohibitio, auxerunt. Grandes commerciales necessitudines gubernatione cum Venetiola praesidis Chávez secundum Paniberoamericanam opticam sumptae sunt. Alia praecipua res efficiens in Cubanae oeconomiae recuperatione emigrantium pecuniariae missiones sunt. Transitio gubernationis Fidelis Castro versus gubernationem Radulphi Castro aliquot liberalizationis rationes attulit: Civitatis terrarum incultarum distibutio, salarii incrementum eis qui operi intenti sunt magis.

Opes oeconomicae

Thumb
Cubanum tabaci harundinetum

Per decennium 197, gubernationi Cubanae silvae tuendae sunt propter praecedentem desilvationem. Gubernatio in tota insula per resilvationem programmata egit quae silvas 27.7 centesimae territorii recuperare fecerunt; lignum praesertim productum pini est. Piscatus industria a parvis operatoribus et cooperativis geritur; gubernatio piscatus evolutionem incitavit qui quotannis incrementum obtinuit. Insulae praecipuae metallicae opes sunt, inter quas excellunt praesertim niccoli (cuius Cuba una principalium civitatum productoriarum mundanarum est) deposita, et quoque chromii, cupri, ferri, et mangani deposita et parva petrolei, asbesti, sulphuris, pyrites, et salis deposita sunt. Quae unum camporum praecipuissimorum Cubanarum exportationum constituunt sed commercialis prohibitionis causa leviter conlapsa sunt. Decennio 197 ineunte, civitas omnes exteras industrias (praesertim Civitates Foederatae) in insula adstantes fecit, gubernatio saccharicae industriae automatismi programma iaculata est; adhuc lactocaseicam industriam et fundos denuo ordinaverunt. In civitate textilis, alimentaria, tabaci industriae et petrolei ergasteria quoque sunt; sed minima caementi, cervisiae, chalybis, et fimorum chemicorum productio est. Electrica civitatis energia praesertim petroleo, carbone, aut sacchari officinarum reliquis altis ergasteriis gignitur. In Centumfocensi vicinitate ergasterium atomicum aedificatur.

Exportationes

Anno 2005, Cubanae exportationes 2.4 miliones dollariorum produxerunt. Principales nationes versus quas exportationes diriguntur Nederlandia (18,5%), Canada (18,5%), Sina (16%), Bermuda (14%) et Hispania (5,1%) sunt. Exportata bona praecipue saccharum, niccolum, tabacum, piscatus, et pharmaceutica producta sunt. Cuba una principalium mundanarum productoriarum sacchari civitatum fuit, et circa 6,4% mundani niccoli mercatus dominatur. Nuper vasta petrolifera deposita septentrione insulae inventa sunt.

Importationes

Anno 2005, Cuba bona per 6.9 miliones dollariorum importavit et sui principales commerciales socii hoc sensu Venetiola (27%), Sina (15.8%), Hispania (9.7%), Germania (6.5%), Canada (5.6%), Italia (4.4%) et Civitates Foederatae Americae (4.4%) fuerunt. Prominentes alimentariorum, fomitum, vestium, et technologicorum productorum generum importationes fuerunt.

Communicationis viae

Viis communicationis clima non favet quod crebra huracana provocat. Adsunt septem portus: Centumfocensis, Avana, Hippomanepolis, Marielum, Matansansis, Novettae, et Sanctus Iacobus (Hispanice: Cienfuegos, L'Avana, Manzanillo, Mariel, Matanzas, Nuevitas, Santiago respective).

Periegesis

Thumb
Sicci Navalis (Hispanice: Varadero) litus

Periegesis in Cuba magnopere evolvitur, unum praecipuissimorum insularis oeconomiae motrorum fiens, Civitatibus Foederatis impositae prohibitionis commercialis prelo artata.

Praeter officialem magnorum deversoriorum et pagorum cum actionibus delectandi causa periegesem Civitate iuxta cum privatis pecuniarum collocatoribus gestam, periegesis ab ipso facta campum capit, propter nominatas casas particulares litteraliter domus particulares quae periegetistas adventurosas cum Cubanis familiis cum convenientibus pretiis pernoctare permittunt. In hoc casu, praeter ientaculum, locales res cuppedinarias seu in prandio seu in cena degustare possunt. Ibi plene spiritus hospitii Cubanorum vivitur. Ad ex Cuba telephonandum in exteras civitates praesolutionis tabella (Hispanice: tarjeta) uti opportunissimum est; quod immediate sumptus pretium cognoscere permittit.

Remove ads

Natura circumiecta

Flora

Thumb
Roystonea regia in Cubano litore

Cubana flora valde varia et suggestiva est, ob plus quam 8000 specierum. Silva pluvialis in aliquibus montuosae zonae locis densatur. Planities et aliquantum alta oropedia primis Hispanicae occupationis saeculis desilvata sunt ut pretiosis lignis, praesertim, anacartio et sagalino, praecipue ad naves construendas uterentur. Hodie pro his arboribus decenae milium chiliometrorum quadratorum cultionum, praecipue Sacchari officinarum sed etiam tabaci, citrorum, maizi, coffeae, et agaves qua ad funes fabricandas utuntur, patent. Dulcis Cubanus aspectus praesentia Roystoneae regiae valde characterizatur quae vel in magnis vel in parvis circulis vel sola ubiquaque in civitate crescit, cuius amplius 70 milliones speciminum sunt. Roystonea regia in insigne rem publicam repraesentante inseritur; cum eius foliis, specialiter duris, multis saeculis abhinc tecta ruralium domorum, fiscos et funes fabricantur.

Flos publicus est Hedychium coronarium, cuius nomen Hispanice, mariposa, 'papilionem' significat, quia eius color et forma papilionis similes sunt. In Cuba, praecipua cultio procul dubio Sacchari officinarum est, cuius cultio et eius industria recentioribus annis magna modernizatione fructae sunt, quae inter novas machinarias et fimos insigniter messis quantitatem, circa septem milliones tonnarum quotannis aestimatam, auxit. Alia multi ponderis productio est Nicotiana tabacum, non tantum ob obtentum lucrum, sed ob famam in praesenti toto in mundo firmata.

Fauna

Thumb
Priotelus temnurus

Fauna varia et abundans est et species venenosae, seu insectorum, seu reptilium seu piscium, non sunt. Iguana, monstruosa sed innocua, multis in insulae zonis adest. In locis paludosis, crocodylus et caiman adsunt, qui tria metra longi attingere possunt. Quia in periculo exstinctionis species sunt, gubernatio Cubana regiones ad haec magna reptilia protegenda constituit.

In litoribus pullulant aves marinae, inter quas variae sternarum, phalacrocoracum, et pelecanorum species discernuntur. Generatim avium praesentia abundat. Clarus est Priotelus temnurus, quidam psittacus qui, cum suis formosis albis, rubris, et azureis plumis, civitatis vexilli colores imitatur. Aquae Cubanae, praecipue prope scopulos curalii, extraordinarium multicolorum piscium dimensionem dissimilium spectaculum offerunt, inter quos Sparisoma cretense, amphiprioninae, et pomacanthidae. Hoc mirificum spectaculum locus destinationis decadum subaquaticorum periegetarum e toto mundo est. In regionibus paludosis, crocodylus et caiman adsunt, qui tria metra longi attingere possunt. Quia in periculo exstinctionis species sunt, gubernatio Cubana regiones ad haec magna reptilia protegenda constituit.

Remove ads

Cultura

Cuba est secunda civitas in mundo ob indicem alphabetizationis secundum relatum 2007–2008 Programmate Consociationis Nationum pro Evolutione.

Litterae

Inter Cubanos scriptores notissimos patriota et civitatis heros Iosephus Martí, Geretrudis Gómez de Avellaneda, Iulianus del Casal, et, recentioribus temporibus, Iosephus Lezama Lima, Albertus Bayo, Alexius Carpentier, Reginaldus Arenas, Leonardus Padura Fuentes, Petrus Ioannes Gutiérrez excellunt.

Quamquam scriptor Italus Calvinus secundum ortus locum Cubanum erat, reapse in Sancto Iacobo Camporum (Hispanice: Santiago de las Vegas) ex Italicis genitoribus natus est, sed, tres annos natus, in Italiam cum familia emigravit. Memoranda est insuper relatio Civitatum Foederatarum scriptoris Ernesti Hemingway, cum insula cuius domus Avanae nuper museum facta sit.

Poesis

Cubana poesis praesertim locis de faunae floraeque ambitu harmoniaque exprimit. Multi vates quidem conceptis ad quotidianam uniuscuiusque vitam ligatissimis utuntur. Nihilominus, parvulus circulus abstracta fortissima concepta exprimens est.

Musica

Musica Cubana praecipue Hispanicae et Africae memoriae est permixtio. Modo valde minore, nihilominus, aliquod Asiatici ponderis notare possibile? est quod saeculo undevicensimo exeunte, primis e Sina immigrantibus adventis, coepit.

Cithara Hispanica et Africa percussio inconfundibilem proprietatem rumbae, Cubano musico generi ob antonomasiam, conferunt. Etiam Caribici salsae rhythmi Cubanae musicae multum debet.

Alia praecipua musicalia genera in insula orta sunt, chronologico ordine; conga, punctum Guaxirum (Hispanice: punto guajiro), guaracia (guaracha), tumba Gallica (tumba francesa), contrasaltatio (contradanza), avanensis (habanera), trova, cianguium (changui), danzo (danzón), bolarius (bolero), sonus, guaxira (guajira), mambum (mambo), Afrocubanicum iazium Latinum, filinum (filin), ciaciacia (ciaciacia), pacianga (pachanga), nova trova (nueva trova), songensis (songo), et timba.

Inter praecipuos Cubanos musicos, consociatio Buena Vista Social Club Compatris Secundi (Hispanice: Compay Segundo), Abraham Ferrer, Silvius Rodríguez, Ernestus Lecuona, Paulus Milanés, et Omara Portuondo inveniuntur.

Cinematographia

Inter cinematographicos dispositores Thomas Gutiérrez Alea memorandus est.

Remove ads

Artes athleticae

Cuba magnam memoriam in folle volatico,? seu masculino seu femineo cum magnis technicis sed praesertim physicis lusoribus semper habuit.

Nationalis ludus athleticus in Cuba est basipila. Reapse circulos hominum cuiusvis aetatis hunc ludum in hortis, in foris aut in viis ludentes videre. Cuba dominans natio in Libro Aureo campionatuum totius orbis terrarum cum 25 auris, duobus argentis et duobus aeribus e 37 editionibus est.

Pugilatus alius principalium ludorum Cubanorum qui, per annos, eam unam nationum prolificissimarum victores in omnibus huius ludi disciplinis praebentem fecit.

In athletismo, civitas optimos mores in saltu in longum et in pedum cursibus habet; clarus Albertus Juantorena, cum duobus nomismatibus aureis olympionices in 400 et 800 metra in Olympiade Montis Regii anni 1976, fuit, dum nunc domesticum idolum Dayronus Robles, 110 metra cum obstaculis olympionices in Olympiade Pechini anni 2008, est.

Remove ads

Gastronomia

Typicus potus Cubanus rhomium (Hispanice: ron) est, cum cuius basi gallicaudae in insula ortae sunt velut moxitum (mojito), cubalibera (cubalibre) et daequirium (daiquirí).

Cubani suinae carnis, piscis et faseolorum cum oryza (Hispanice: plato de moros y cristianos aut arroz moro) magni comsumptores sunt. Quoque varia fructuum et olerum genera multum utuntur.

Homines clari

Nexus interni

Notae

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads