Insulae Curilenses

From Wikipedia, the free encyclopedia

Insulae Curilenses
Remove ads

Insulae Curilenses[1] (Russice Курильские острова, Kuril'skie ostrova; Iaponice 千島列島, Chishima-rettō), breviter Curilae[2] (Russice Курилы, Kurily)[3], sunt viginti magnae ac plus quam triginta parvae insulae, inter Camtschatcam paeninsulam et Hoccaidonem insulam sitae, mare Ochotense et Oceanum Pacificum dividentes.

Thumb
Atlasovii insula.
Lacus in cratere montis igniferi in Onekotan insula.
Thumb
Phalacrocoraces in saxis litoralibus Shumshu insulae; Paramushir insula retro videtur.
Thumb
Insulae Curilenses.

Nunc insulae Curilenses sunt pars Russiae, in eius regionem Sachalinensem inclusae. Iaponia tamen quasdam insularum Curilensium australium possessionem suam declarat.

Remove ads

Index insularum

Insulae Kurilenses quasi arcum longum formant; hic arcus Catena[4] Curilensis maior nominatur. In parte meridiana quasi alterius arcus initium videtur, orientem versus ab arcu principali siti; haec pars Catena Curilensis minor appellatur.

Catena Curilensis maior interdum in tres greges dividitur, borealem, medium et australem. Catenae maioris insulae principales, a septentrionibus ad meridiem enumeratae, sunt haec:

Curilae Boreales

  • Atlasovii insula[5]
  • Shumshu[6]
  • Paramushir[7]
  • Onekotan[8]
  • Charimkotan
  • Ecarma
  • Shiashkotan

Curilae Mediae

  • Raikoke
  • Matua
  • Simushir[9]
  • Fratres Nigri

Curilae Australes

Catenae Curilensis minoris insulae maximae sunt Shikotan[13] et Insula Viridis.

Thumb
Tabula Curilarum Russica anni 1745, cum nominibus insularum veterioribus.
Remove ads

Freta Curilensia

Multa freta inter insulas mare Ochotense et oceanum coniungunt. Fretum Kunashiricum[14] archipelagum a meridie ab Esonia separat. A Kamtschatka a septentrione fretum Curilense primum insulam Shumshu dividit. Fretum Curilense alterum inter Shumshu et Paramushir patet. Fretum Krusenstern latissiumum Curilas Boreales a Curilis Mediis separat, fretum Urup Curilas Medias ab Australibus.

Res geographicae

Curilae pars circuli ignis Pacifici sunt; montes igniferi 68 in archipelago siti sunt, quorum 36 non exstincti. Mons ignifer altissimus est Alaid in insula Atlasovii, 2339 m altitudinis (circa 3000 m a fundo maris Ochotensis). Megacymata saepe in insulas invadunt. Aquae cadentes de montibus ruunt, quarum altissimae sunt Elias Muromensis in Iturup insula.

Incolae

Quattuor insulae solae incolas perpetuo habent; haec sunt Paramushir, Iturup, Kunashir et Shikotan. Duae urbes archipelagi sunt (Urbs Curilensis Borealis, Severo-Kuril'sk, in insula Paramushir et Urbs Curilensis, Kuril'sk, in Iturup), una colonia urbana (Urbs Curilensis Australis, Iužno-Kuril'sk, in Kunashir) et 16 vici.

Notae

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads