Cyrene
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Cyrene (-es, f.)[1] sive Cyrenae (-arum, f. pl.)[2] fuit antiqua urbs Graeca in hodierna Libya, non longe a confinio Aegypti. Fuit portus Mediterranei magni momenti.
Vide etiam paginam discretivam: Cyrene (discretiva).



Remove ads
Historia urbis
Traditur Cyrene condita esse a Batto, colono ab insula Thera, misso ex Delphico oraculo. Multae narrationes de urbe condita apud antiquos rerum scriptores et poetas inveniuntur[3], et haud facile est modernis doctis hominibus discernere an Battus ille vere vixerit, quid fecerit et an re vera urbem condiderit.
Antiquissimae narrationes de Cyrenis conditis traditae sunt a Pindaro in quarto, quinto et nono Pythico carmine et ab Herodoto in quarto Historiarum libro.
Pindarus de urbe condita
Pindarus narrat de Cyrenarum historia in tribus Pythicis carminibus. In quarto narrat plerumque de Euphemo, uno ex Argonautis qui, cum pellem accepisset aureum a Iasone, glebam Africae terrae recipit ab Eurypylo, rege Libyae, in Tritonia palude (apud futuras Cyrenas). Quae gleba divini numinis signum est: heredes Euphemi, inter quos Battus et Arcesilaus IV, ultimus rex urbis, regent Africam et Cyrenas.
In quinto Pythico carmine Pindarus de urbe a Batto condita narrat et de Carneis festis, quae ad unitatem civitatis augendam celebrantur. Etiam quintum Pythicum carmen scriptum est a Pindaro pro Arcesilao IV rege anno 462 a.C.n., et his carminis Pindarus demonstrare volebat divinum ius Arcesilai ad Cyrenas regendas.
Nonum carmen, anno 476 a.C.n. pro nobili viro Cyrenarum scriptum, narrat mythum de Cyrene nympha, virili animo femina, a deo Apolline cognita, quae Apollini Aristaeum pariet.
Herodotus de urbe condita et regibus Cyrenarum
Herodotus de urbe condita in extrema quarti libri Historiarum parte narrat: post expeditionem Persarum in Libyam rerum scriptor de Cyrenis cum digressione narrat. Refert duas narrationes dissimiles de Batto et de urbe condita, alteram a Theraeis, alteram a Cyreneis: in quibus narrationibus inveniuntur res historicae mythicis mixtae.
Post urbem conditam Herodotus de regibus sequentibus narrat: Post Battum Arcesilaum I, Battum II, Arcesilaum II, Battum III et Arcesilaum III Cyrenas rexisse. Nihil dicit de Batto IV et Arcesilao IV qui post Arcesilaum III rexerunt Cyrenas, etsi Herodotus fortasse scripserit hunc librum aliquot annos post Arcesilai IV necem.
Remove ads
Incolae notabiles
- Aristippus Cyrenaeus, philosophus Graecus, conditor Cyrenaicorum sectae.
- Callimachus, poëta et philologus Alexandrinus, Bibliothecae Alexandrinae quondam praefectus.
- Carneades, philosophus scepticus qui Academiae Atheniensi diu praefuit (ideo Cicero eius doctrinam in Academicis suis exponebat)
- Eratosthenes, geographus, astronomus, philologus et poëta Alexandrinus, Bibliothecae Alexandrinae et ille quondam praefectus.
- Hegesias Cyrenaicus philosophus Greacus Cyrenaicus et pessimista.
- Simon Cyrenaeus, persona evangeliorum Matthaei Marcique.
- Theodorus Atheus, philosophus Graecus Cyrenaicus.
Remove ads
Notae
Fontes
Bibliographia
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads
