Diptera

taxon From Wikipedia, the free encyclopedia

Diptera
Remove ads

Diptera (Graece δίπτερα '(insecta) binis alis' < δι- 'duo' + πτερόν 'ala'), vulgo plerumque muscae appellatae, sunt ordo insectorum aliis dissimiles quia par alarum volatús in mesothorace et par halterum(en)?, ab alis posterioribus deductorum, in metathorace possident, quibus, sensoribus magnarum celeritatum motus volventis, dipera multiplicibus aerobaticis fungi possunt.[1] Nonnullae dipterorum species posteriori evolutione artem volandi amiserunt. Alter insectorum ordo cui sunt binae alae volatús et halteres sunt Strepsiptera, quae contra Diptera halteres in mesothorace, alas volatús in metathorace gerunt. Diptera sunt magnus ordo, cui sunt 1000000 fere specierum.[2][3][4]

Thumb
Aëdes aegypti.
Thumb
Una ex Tipulidis, halteribus aspectabilissimis.
Thumb
Hermetiae illucentes copulant.
Thumb
Calliphora sp.
Thumb
1, coxa; 2, trocanter; 3, femur; 4. tibia; 5, tarsus; 6, ungues.
Thumb
Calliphora augur

Classis : Insecta 
Superordo : Panorpida 
Ordo : Diptera 
Linnaeus, 1758
   
Palaeontologia
245–0 m.a.: Triassicum medium > Recens
Subdivisiones: Subordines
* Nematocera
  • Brachycera

Dipteris est caput mobile, unum magnorum oculorum compositorum par, et membra oralia ad pungendum et sugendum in Culicidis, Simuliidis, Asilidis, aut ad lambendum in aliis gregibus designata. Propter collocationem alarum, diptera pervariis modis volant, ac propter ungues pedesque pulvinosos, superficiebus levibus adhaerent. Totam metamorphosin patiuntur. Ova in res edules ponuntur, et larvae, quae membris veris carent, in circumiectis naturalibus protectis crescunt, saepe intra cibum. Pupa est capsula aliquantulum dura, ex qua adultus se excludit; vita autem adultorum plerumque est brevis.

Diptera sunt unus e maioribus insectorum ordinibus, magni momenti oecologici et humani, avidi quoque pollinatores, secundi solum ab apibus aliisque hymenopteris. Diptera fortasse erant inter primos pollinatores evolutionarios. Drosophila pro organismis eximiis in investigationibus scientificis utilissima sunt, sed ex contrario culicidae sunt vectores malariae, febris dengue, febris Nili Occidentalis, febris flavae, encephalitis, aliorumque morborum infectiosorum; et muscae domesticae, cum hominibus per totum mundum commensales, morbos in cibo ortos dispergunt.

Remove ads

Taxinomia

Coniunctiones externae

Diptera sunt endopterygota, insecta quae totam metamorphosin patiuntur. Ad Mecopterida pertinent, cum Mecopteris, Siphonapteris, Lepidopteris, Trichopteris.[5][6] Eorum proprietas est binae alae; nonnulla autem, sicut Hippoboscidae, alis secundarie carent.[7]

Cladogramma insequens hodiernam eruditorum opinionem repraesentat.[8]

pars Endopterygotorum
Mecopterida
Antliophora

Diptera Thumb




Mecoptera (400 species) (praeter Boreidas)




Boreidae (30 species)



Siphonaptera (2500 species)







Trichoptera Thumb



Lepidoptera





Hymenoptera



Thumb
Gauromydas heros est maximum orbis terrarum dipterum.
Thumb
Nematocerum fossile in sucino Dominicano: Lutzomyia adiketis (Psychodidae), Miocaeno ineunte, abhinc annorum 20 milliones fere.

Coniunctiones internae

Hoc cladogramma secundum propositum FLYTREE delineatum est.[9][10]

Diptera


Ptychopteromorpha



Culicomorpha





Blephariceromorpha




Bibionomorpha




Psychodomorpha




Tipuloidea


Brachycera


Stratiomyomorpha




Xylophagomorpha



Tabanomorpha




Mus

Nemestrinoidea




Asiloidea Thumb


Ere

Empidoidea


Cyc

Aschiza (pars)




Phoroidea




Syrphoidea


Sch
Cal

Hippoboscoidea




Muscoidea



Oestroidea





Acalyptratae















Contractiones quae in cladogrammate scribuntur:

  • Cal=Calyptratae
  • Cyc=Cyclorrhapha
  • Ere=Eremoneura
  • Mus=Muscomorpha
  • Sch=Schizophora
Remove ads

Nexus interni

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads