Euander
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
In religione Romana Euander[1] (vel rarius Evander; Graece: Εὔανδρος) erat heros cui quotannis non longe a porta Trigemina prope Aventinum montem sacrificabatur[2]. Mythographi ex eo Arcadem virum fecere qui cum matre Carmenta, "vate fatidica", e Graecia expulsus in Latium migravit, ubi a rege Aboriginum Fauno benigne acceptus oppidum Pallantium[3] nominatum sibi et comitibus in Palatino monte condidit. Gesta eius in Aeneide narrantur : nam socius Aeneae in bello adversus Rutulos fuit.

Remove ads
Quo modo Herculis cultum instituerit
Nomen Euandri coniunctus est cum fabula Herculis in Latium venientis postquam gigantem tricipitem Geryonem in Hispania interfecit atque eius armento potitus est (qui labor decimus ab Eurystheo ei impositorum habetur). Cum Alcides, itinere fessus, in prato virente inter Aventinum et Palatinum montem sito obdormisset, latro illius regionis incola, Cacus nomine, nonnullas boves e grege furatus cauda retrorsum tractas in speluncam occultavit. Hercules vero, fraude detecta, cum Caco luctatus est atque eum clava occidit. Tum pastores vicini caede trepidi facti regem Euandrum accivere, qui vaticinationibus matris praemonitus heroem agnovit atque in hospitium et amicitiam accepit. Sciebat enim filium Iovis ad immortalitatem et sortem divinam ob virtutem destinatum esse. Itaque primus ei tamquam deo sacrificare voluit et aram aedificavit, quam Aram Maximam postea dictam et in Foro Boario sitam Romani diu magna veneratione coluerunt. Ipse Hercules sacrum ritum Euandrum docuisse narrabatur : quae ratio reddebatur cur ibi Herculi capite non velato, id est ritu Graeco, non Romano, sacrificaretur[4]. Hoc sacrum quotannis faciendum Euander posteris tradidit.
Remove ads
Quae alia beneficia Aboriginibus tradiderit
Quamquam Titus Livius adfirmat[5] nulla sacra peregrina praeter Herculis accepisse Romulum, nonnulli auctores, in primis Dionysius Halicarnassensis fortasse et ipse Varronem secutus, ei dissentiunt atque cultum Neptuni Equestris (Consualia), Panis[6] (Lupercalia), item Victoriae in Palatino veneratae, necnon Cereris (in Palatino quoque ? non liquet) Euandro tribuere.
Praecipue litteras Graecas, quas mater Carmenta linguae Latinae scribendae aptavit, in Italiam introduxisse dicitur atque ex eo magnam admirationem apud Aborigines movisse. In musica usum lyrae[7] et aulae docuisse narratur, cum Aborigines antea fistulis vel syringibus tantum usi essent. Pauciores auctores heroem ex Arcadia agriculturae quoque scientiam in Italiam introduxisse voluerunt[8]. Ita humanitatis largo sensu magister mythicus Euander dici potest eo magis quod illo eodem tempore Hercules sacrificia humana in honorem Saturni abolevisse atque cum immersione simulacrum humanorum e ponte Sublicio in undas Tiberinas mutavisse dicitur.
Remove ads
Notae
Fontes
Plura legere si cupis
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads