Exitus (grammatica)
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Exitus (-ūs m.) est extrema et mutabilis pars vocabuli.
Descriptio
Vocabuli partes
Vocabula, quae flectuntur, saltem duabus partibus constant. Quarum altera dicitur thema et argumentum vocabuli ostendit; altera dicitur exitus. Thema, uti dicunt, est minima vocabuli pars, quae significationem habet et cui pro informatione vocabulorum adduntur et vocalis thematica et exitus.
Exitus verborum et nominum
In lingua Latina nomina dicuntur: substantiva, adiectiva, pronomina et numeri. Eorum exitus ostendunt aut munus grammaticum aut genus aut numerum aut deminutionem aut comparationem aut superlationem. Adverbia quaedam, ut comparationem aut superlationem ostendant, flectuntur quoque.
Verborum autem exitus, cum adduntur, indicant aut tempus aut modum aut personam, activam aut passivam significationem.
Alia exitus appellatio
In praesentia, hodierni artis grammaticae periti exitum vocant suffixum; praeverbium autem, quod initio vocabuli constituitur, appellant praefixum; utrumque dicunt affixa.
Remove ads
Exemplum informationis vocabuli
Exitus est terminus non technicus, qui ultimam vel ultimas significat litteras, quibus nomen declinatum aut verbum coniugatum cadit. Hortus, ut exemplum afferamus Latinum, per se vocabulum est integrum, sed ubi cum aliis eiusdem paradigmatis formis (sicut hortum, hortī, hortōrum, hortīs, &c) collatum est, constat eorum differentiam functionalem in eo positam esse, quod differentes in litteras exeunt. Itaque notamus hortus, hortī, hortum, hortōrum, hortīs, etc., quo certum definiamus paradigma, intra quod variae formae inter se cohaereant. Bene notetur synchronam esse huiusmodi descriptionem. Sin origines formarum declinatarum describimus, suffixis usi plerumque id facimus, sicut *(g)horto-s, *(g)horto-m, etc., quia formae praehistoricae in structuram agglutinativam redigi solent.
Remove ads
Exempla de lingua Latina
- declinationis primae exitus sunt -a, -ae, -arum, -is, -am, -as;
- indicativi praesentis coniugationis primae exitus sunt -o, -as, -at, -amus, -atis, -ant.
Alia exempla
Sanscrite: Radix bhr → thema praesentis bhara + suffixum personis et numeri mi → bharami, "fero". Forma flexionis verbi formavimus. Itaque suffixum flectens dicitur.
Theodisce: Thema lach + suffixum -el → lächel. Thema derivatum formavimus. Itaque suffixum derivativum dicitur.
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads