Fabianus (papa)

From Wikipedia, the free encyclopedia

Fabianus (papa)
Remove ads

Fabianus (natus die ignoto anni 200 mortuus 20 Ianuarii 250) fuit episcopus Romanus (i. e. Papa) a die 10 Ianuarii 236.

Quick facts
Thumb

Vita

De vita Fabiani, antequam papa factus est, pauca nota sunt.

Pontificatus

Secundum Eusebium Caesariensem Fabianus, qui non erat Romanus, a populo Romano papa creatus est, quia columba super eius caput apparuit.[1]

Secundum Librum pontificalem, Fabianus "Hic regiones dividit diaconibus et fecit vii subdiacones, qui vii notariis inminerent, ut gestas martyrum integro fideliter colligerent, et multas fabricas per cymiteria fieri praecepit."

Fabianus obiit martyr sub persecutionibus Decii imperatoris. Sepultus erat in catacumbis Calixti.

Remove ads

Attributa in artificiis

Fabianus cum attributis tiara, cruce papali, gladio et columba effingitur.

Patronatus

A ficulis et opificibus stannariis Fabianus patronus habetur.

Dies festi

Ecclesia Catholica Romana memoriam Sancti Fabiani die obitus eius, 20 Ianuarii, Ecclesia Orthodoxa autem die 5 Augusti celebrat.

Nexus externi

Notae

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads