Gerridae

taxon From Wikipedia, the free encyclopedia

Gerridae
Remove ads

Gerridae sunt familia insectorum ordinis Hemipterorum. Vera heteroptera sunt, quia membra oralia habent ad pungendum et sugendum accommodata; potestate autem super aquam ambulandi distinguuntur.[2] Pondus corporis tam per proprietates anatomicas distribuunt ut super superficiem aquae currere possint; qua pro causa, eae in paene omne flumine, stagno, lacu, palude inveniuntur. Plus quam 1700 species descriptae sunt, quarum decem centesimae sunt animalia maritima.[3]

Thumb
Gerrida generis Gerris.
Pellicula gerridarum.
Thumb
Effectus crurum gerridarum in superficie aquae.
Thumb
Levitas propter intentionem superficialem.
Thumb
Gerridae apem melliferam una devorant.
Thumb
Gerridae coientes superficiali aquae intentione utuntur.
Thumb

Classis : Insecta 
Subclassis : Pterygota 
Ordo : Hemiptera 
Subordo : Heteroptera 
Infraordo : Gerromorpha 
Superfamilia : Gerroidea 
Familia : Gerridae 
Leach, 1815
   
Palaeontologia
Recens
Expression error: Unexpected < operator.

Expression error: Unexpected < operator.

Subdivisiones: Subfamiliae[1]
* Rhagadotarsinae
  • Trepobatinae
  • Halobatinae
  • Ptilomerinae
  • Cylindrostethinae
  • Charmatometrinae
  • Eotrechinae
  • Gerrinae

Nonaginta centesimae gerridarum sunt animalia aquae dulcis, sed ob genus Halobatem, quod in oceano habitat, familia est unica inter insecta. Genus Halobates primum penitus investigatum est inter 1872 et 1876, cum colligerentur nonnullae species variae per Challenger Expedition, primam mundi navigationem vere oceanographicam.[4] Antea Ioannes Fridericus de Eschscholtz, entomologus Baltico-Germanicus, tres gerridarum species invenerat et divulgaverat, quamquam eorum biologia erat paene omnino ignota.[4] Ex quo tempore, gerridae continenter investigantur propter potestatem in aqua ambulandi aliasque proprietates sociales. Parvae gerridae cum veliidis, aliis heteropteris semiaquaticis, saepe confusae sunt. Proprietas quae has familias certissime separat est anatomia genitalium intestinorum. Quia agnitio horum organorum exercitationem disertam et instrumenta propria requirunt, proprietatibus oculorum solis distinguere gerridam a veliidam non fieri potest; ergo habitationes moresque investigandi sunt ad eas praeter anatomiam certam internoscendam.

Gerridae sunt praedatores aquatici qui aliis invertebratis vescuntur, plerumque araneis et insectis, quae in superficiem aquae cadunt.[5][6] Cannibalismus aliquando fit.[7]

Remove ads

Habitatio

More information Genus familiae Gerridarum, Numerus specierum maritimarum ...

Genera

  • Aquarius (Schellenberg, 1800).
  • Gerris (Fabricius, 1794).
  • Halobates (Eschscholtz, 1822).
  • Limnogonus (Stal, 1868).
  • Limnoporus (Stal, 1868).
  • Metrobates (Uhler, 1878).
  • Neogerris (Matsumara, 1913).
  • Rheumatobates (Bergroth, 1892).
  • Trepobates (Uhler, 1883).

Species Europaeae

  • Aquarius cinereus (Puton, 1869)
  • Aquarius najas (De Geer, 1773)
  • Aquarius paludum (Fabricius, 1794)
  • Aquarius ventralis (Fieber, 1860)
  • Gerris argentatus (Schummel, 1832)
  • Gerris brasili (Poisson, 1941)
  • Gerris costae (Herrich-Schaeffer, 1850)
  • Gerris gibbifer (Schummel, 1832)
  • Gerris lacustris (Linnaeus, 1758)
  • Gerris maculatus (Tamanini, 1946)
  • Gerris odontogaster (Zetterstedt, 1828)
  • Gerris sphagnetorum (Gaunitz, 1947)
  • Gerris thoracicus (Schummel, 1832)
  • Gerris asper (Fieber, 1860)
  • Gerris lateralis (Schummel, 1832)
  • Limnoporus rufoscutellatus (Latreille, 1807)

Nexus interni

  • Veliidae

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads