Gulielmus Alexander (rex Nederlandiae)
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Gulielmus Alexander Nicolaus Georgius Ferdinandus de Auriaco-Nassovia (Nederlandice Willem-Alexander Claus George Ferdinand van Oranje-Nassau, natus Traiecti ad Rhenum 27 Aprilis 1967) est regnans Regni Nederlandici rex, civitatis quae in civitatibus sui iuris Nederlandia, Insula Curacensi, Aruba, et Sancto Martino consistit. Ipse est caput domus regiae Nederlandicae et domus Amsbergensis. Cum rex factus esset, fuit primus Nederlandiae monarcha masculus post Gulielmum III Nederlandiae, anno 1890 mortuum.
Gulielmus Alexander est filius maximus natu reginae Beatricis et Nicolai Amsbergensis eius mariti. Die 28 Ianuarii 2013, Beatrix, quae septuaginta quinque annos die 31 Ianuarii 2013 fuerit, nuntiavit abdicationem suam futuram. Ergo a die 30 Aprilis 2013, die regali Nederlandico, ea se regno abdicavit et Gulielmus Alexander ei rite successit.
Remove ads
Vita
Gulielmus Alexander a die 30 Aprilis 1980 regni heres fuit, cum mater regina Nederlandiae esset. Post scholam finitam, annis ab 1987 ad 1993 in Academia Lugduno-Batava historiae studebat, ubi gradum doctorandi? accepit.
Anno 2002, Maximam Zorreguieta in matrimonium duxit. Ei sunt filiae tres:
- Catharina-Amalia Beatrix Carmen Victoria (nata 7 Decembris 2003)
- Alexia Iuliana Marcela Laurentiana (nata 26 Iunii 2005)
- Ariana Vilelmina Maxima Agnes (10 Aprilis 2007)
Remove ads
Eponymia
In eius honorem Penicillium vanoranjei Visagie, Houbraken et Samson, species fungorum (ascomycotorum) nomen accepit.[1]
Nexus interni
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads