Herodias

From Wikipedia, the free encyclopedia

Herodias
Remove ads

Herodias (Graece Ἡρῳδιάς; natus anno 8 a.C.n.; obiit anno 39 p.C.n.) fuit filia principis Iudaici Aristobuli ex uxore Berenice et neptis Herodis Magni et Mariammis. Ei maxima decollationis Ioannis Baptistae culpa attribui solet.

Thumb
Herodias (a Paulo Hippolyto Delaroche anno 1843 picta)

Decollatio Ioannis Baptistae

In libris Evangeliorum Novi Testamenti (Mt 14,3-11; Mc 6,17-28) traditur Heroden Antipam natali suo cenam fecisse; quod saltatione filiae Herodiadis maxime delectatus esset, rogavisse, si quid vellet, ut diceret. Deinde puellam a matre Herodiade incitatam caput Ioannis poposcisse ac paulo post in disco accepisse. Quam puellam Salomen fuisse vulgo traditur.

Herodias in arte et litteris

Herodias multis in artificiis sive litteris una cum Salome partes agit:

Thumb
Herodias et Salome cum capite Iohannis Baptistae (a Gerard Seghers post 1635 picta)
Remove ads

Eponymus

Asteroides 546 Herodias denominatus est ab Herodiade.

Si vis plura legere...

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Herodiadem spectant.
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads