Homoeostasis

From Wikipedia, the free encyclopedia

Homoeostasis
Remove ads

Homoeostasis est proprietas systematis in quo variabile quoddam, sicut concentratio aut temperies rei dilutae, strenue ita ordinatur, ut paene constans maneat. Quae moderatio intra fines rei cuiuspiam fit, plerumque intra corpus organismi vivi. Exemplo homoeostasis sunt ordinatio temperaturae corporis animalis, pH eius liquidorum extracellularium, vel concentrationes iontum natrii (Na+) et calcii (Ca2+) vel glucosi in plasmate sanguineo factae, quascunque vitae condicionum mutationes patitur animal, quibusvis escis vescitur, quodcunque facit (sive quiescit sive se movet). Temperatura corporis, pH, concentrationesque supra dictae suo quaeque systemate homoeostatico temperantur, quae omnia una vitam sustinent. Systemata homoeostatica sunt machinationes physiologicae energia motae.[1]

Thumb
Imago thermographica tarantulae ectothermae in manu hominis endothermi vagantis.

Notio homoeostasis a Claudio Bernard, physiologo Francico, anno 1865 descripta, et vocabulum ipsum a Gualterio Bradford Cannon anno 1926 excogitata est.[2] Homoeostasis compositum est ex verbis Graecis q.s. ὁμοῖος 'similis' et στάσις 'status, positio'.

Remove ads

Nexus interni

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads