Hypermestra

From Wikipedia, the free encyclopedia

Hypermestra
Remove ads

Hypermestra[1] (Graece: Ὑπερμνήστρα) in mythologia Graeca fuit una ex 50 Danaidibus, filia maior regis Danai urbis Argorum.

Thumb
Hypermestra Lynceo litteras dat (pictura Heroides Ovidii demonstrans)

Mythologia

Sola Danaidum coniugem Lynceum - unum ex 50 Aegypti filiis - etsi pater imperaverat nuptiarum nocte non necavit sive amore capta[2] sive quia virginitati eius pepercerat.[3]

Hypermestra a Danao ob contumaciam capta et accusata est. Ovidius Hypermestram catenis vinctam Lynceo litteras dare fecit (vide: Heroides), cui res gestas narrat fortunamque deplorat.

Eadem Argis accusata Venere defendente liberata est.[4] Forsitan causa tragoediae amissae Aeschyli argumentum fuit.[5] Gratias agens Hypermestra Aphroditae Nicephoro (Veneri victrici) statuam in Apollinis templo dedicavit[6] et Artemidi Peithoni (Dianae suasoriae) sanctuarium condidit.[7]

Secundum aliam traditionem Lynceus Danaum et cruentas Hypermestrae sorores necavit.[8][9][10]. Ex eo Hypermestra mater Abantis facta est et parens multorum heroum, ut puta Persei ac Herculis.[11]

Hypermestra Lynceusque Argis heroes in unico sanctuario culti sunt. Sepulcrum eorum prope Iovis Phyxii altare fuit.[12] Delphis statuae ab Argivis conditae in templo constitutae erant.[13]

Remove ads

Nexus interni

Fontes

Bibliographia

  • Gratia Berger-Doer: Hypermestra. In: Lexicon Iconographicum Mythologiae Classicae (LIMC). Vol. V, Turici/Monaci 1990, p. 588–590.
  • Robert W. Carrubba: Hypermestra's Speech in Horace, Odes 3.11.37-52. In: The Classical Journal, Vol. 84, Nr. 2 (Dec., 1988 - Ian., 1989), p. 113-116
  • Laurel Fulkerson: Chain(ed) mail: Hypermestra and the dual readership of Heroides 14. In: Transactions and Proceedings of the American Philological Association 133 (2003), p. 123-145
  • Siegfried Jäkel: The 14th Heroid Letter of Ovid and the Danaid Trilogy of Aeschylus. In: Mnemosyne, Fourth Series, Vol. 26, Fasc. 3 (1973), p. 239-248
  • Hans B. Jessen: Hypermestra. In: Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft (RE). Vol. IX,1, Stuttgardiae 1914, Col. 289–292
  • Katharina Waldner: Hypermestra 1. In: Der Neue Pauly (DNP). Vol. 5, Metzler, Stuttgardiae 1998, ISBN 3-476-01475-4, Coll. 806–807.
  • V. Vaiopoulos: Hypermestra as seen by Ovid in Epist. 14. In: Eikasmos. Quaderni Bolognesi di filologia classica. Vol. 20 (2009), p. 199-222
Remove ads

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Hypermestram spectant.

Notae

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads