Iecur
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Iecur[2] sive hepar[3][4] est organum vitale in vertebratis nonnullisque animalibus aliis praesens. Cui sunt variae functiones, inter quas detoxificatio, synthesis proteini, et generatio biochemicarum digestioni necessarum. Iecur est ad vivendum necessarium: continenter superesse iecore absente non fieri potest, quamquam dialysis iecoris breviter ad vitam sustinendam adhiberi potest.






Hoc organum partes maiores in metabolismo agit, et nonnullas habet functiones in corpore, inter quas conservatio glycogeni, decompositio cellularum sanguinis rubri, synthesis proteini plasmatici, generatio hormonum, et detoxificatio. Iacet sub praecordiis in abdomino-pelvica abdominis dextri regione. Bilem effert, alkali in vesica biliari servata compositum quod digestionem in lipidis emulsificatis adiuvat. Magnopere propria texta biologica pervarias reactiones biochemicas voluminis magni temperat, inter quas synthesis et analysis molecularum parvarum et multiplicum, quarum multae in vita quotidiana necessariae sunt.[5]
Termini medici quae ad iecur spectant saepe in hepato- vel hepatico- sonant, ex verbo Graeco ἡπαρ 'iecur' deducti.
Remove ads
Anatomia macroscopica
Intra cavitatem abdominis et immediate infra diaphragmatem invenitur iecur dextrorsum, eo modo dodrans eius in hypochondrio (parte superiore abdominis utriusque lateris) dextro situm est, quadrans in epigastrio (inter ambos hypochondria). Circumiectum 50% de peritonaeo viscerali hepar cum superficie anteriore eius convexa costas VI-XI et arcum costalem contigit. Infra iecur vesica biliaris, gaster, duodenum, colon, ren dexter iacent. Retro aorta, vena cava inferior, columna vertebralis, oesophagus, etiam gaster renque dexter locata sunt. Inter facies diaphragmatica hepatis (diaphragmatem versum) convexa atque visceralis (plane, intestinum versum) distinguenda sunt.
Nonnulla ligamenta hepar cum circumiecto connectunt:
- Ligamentum coronarium inter marginem posteriorem superiorem et diaphramatem locatum,
- Ligamentum falciforme (simul lobos dextrum et sinistrum separans) in latus anterius,
- Ligamentum teres inter iecur et umbilicum,
- Ligamentum hepatoduodenale (cum arteria hepatica propria, vena portae, ducto choledocho) inter portam hepatis et duodenum,
- Ligamentum hepatorenale inter superficiem posteriorem inferiorem et renem dextrum,
- ligamentum triangulare dextrum inter lobum iecoris dextrum et diaphragmatem,
- Ligamentum triangulare sinistrum inter lobum iecoris sinistrum et diaphragmatem.
Superficies hepatis signa circumiectorum impressiones ostendit: impressiones colica, duodenalis, gastrica, renalis, suprarenalis.
Remove ads
Anatomia microscopica

Cellula iecoris principalis est hepatocytis. Est locus, quo reactiones biochemicae et anabolicae et catabolicae fiunt.
Morbi iecoris
Praecipui morbi iecoris sunt:
- Hepatitis
- Steatosis hepatis — Acccumulatio pinguedonis
- Cirrhosis
- Cancer iecoris, aut accurate carcinoma hepatocellulare
Notum morbi iecoris indicium saepe est icterus.
Cultura
In litteris
Notae
Bibliographia
Nexus interni
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads