Duodecim tabulae

From Wikipedia, the free encyclopedia

Duodecim tabulae
Remove ads

Duodecim tabulae,[1] in Digestis lex duodecim tabularum,[2] sunt exempla legis antiquissimae Romanorum, quae traduntur ab anno 451 ad 450 a decemviris legibus scribundis compositae esse. Nullum exemplar harum legum exstat, sed ex variis textibus plurimae leges restitui possunt. Imprimis iurisconsulti Sextus Aelius Paetus[3] et Marcus Antistius Labeo et Gaius commentaria ad XII tabulas composuere e quibus pauca fragmenta in Digestis et apud Aulum Gellium[4] servata sunt.

Thumb
Leges XII tabularum suis quotquot reperiri potuerunt fragmentis restitutae et observationibus critico-antiquariis, 1744.
Remove ads

Historiographia

Sic traditur apud Livium: consulatu modo pristino de legibus non divulgasse, quas solum pontifices patriciique novissent, et praeterea severissime in plebem actum esse; Terentilium(en) vero anno 462 hortatum ut publice vulgaretur, ne leges plebs ignoraret; cui patricios strenue et diutius obstetisse; sed circiter 451 primos decemviros creatos esse, ut leges perscriberent.

De origine Graeca

Titus Livius[5] et Dionysius Halicarnassensis[6] legatos Athenas ad Solonis leges cognoscendas a senatu missos rettulerunt, antequam decemviri leges conscribendas susciperent. Haec sunt verba Titi Liviː Cum de legibus conueniret, de latore tantum discreparet, missi legati Athenas Sp. Postumius Albus A. Manlius P. Sulpicius Camerinus, iussique inclitas leges Solonis describere et aliarum Graeciae ciuitatium instituta mores iuraque noscere. Dionysius etiam duas legationes et Athenas et in Magnam Graeciam memorabat. Plerique eruditi moderni hanc fabulam dubitanter acceperunt[7], quia leges Solonis iam a Pisistrato abrogatae erant nec aetate Periclis medio quinto saeculo a.C.n. vigebant. Item Strabo[8] et Plinius Maior[9] magnas partes in legibus elaborandis Ephesio viro Hermodoro philosopho adsignabant. Nec validiora visa sunt eorum testimonia eruditis modernis quia Hermodorus, Heracliti amicus, sexto saeculo a.C.n. vixit[10]. Fieri quidem potuit ut nonnullae formulae in legibus Graecis frequenter occurrentes Latine conversae in Duodecim Tabulas transferrentur; item ipsum codificandi propositum fortasse a Graecis sumptum est, at ius ipsum Latinum videtur[11].

Remove ads

Notae

Editiones cum commentario

Plura legere si cupis

Nexus externus

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads