Lixivium

compositum chemicum From Wikipedia, the free encyclopedia

Lixivium
Remove ads

Lixīvĭum,[1] seu lixivia (-ae, f.)[2], seu lixivum[3], seu lix (līcis m.),[4] sive soda caustica,[5] est, generatim, nomen commune sive vulgare illius salis quod apud chemicos Natrii (sive Sodii) Hydroxidum. Lixivium est alkali causticum cum multis usibus in negotiis industrialibus. Antiquitus lixivium fiebat ex aqua cineribus distillata.

Thumb
Lixivii, vel potius Natrii Hydroxidi puri chrystalli

Usus

Sapo

Vide rem principalis Sapo.
Thumb
Sapo domestica arte confectus

Sapo translaticius fit ex lixivio et sebo, tempore Romano praesertim a Gallis et Germanis.[6] Chemici nostrae aetatis similem reactionem inter alkali et adipem saponificationem generatim dicunt.

Usus alimentarii

Thumb
Panis quadragesimalis
  • Nonnulla semina duriora facilius citiusve germinantur si, priusquam seruntur, in lixivio macerantur. Romani nonnumquam eo modo usi sunt prunis.[7]
  • Poma et holera nonnumquam lixivio ex chemica arte decoriantur.
  • Theobroma, saccharum ustum, avium carnes, potiones spumantes, lac glacialis, etc. omnia lixivio parantur.
  • Olivae saepe mollificendae lixivio macerantur.
  • Nonnulli pannes lixivio vel intinguntur vel pinguntur,[8] praesertim panes quadragesimales.
  • Scandinaviani (saepius vero proles eorum americani) ferculum parant ex alkali et pisce nomine Lutefisk, solet autem ex potassa caustica potius quam lixivio vero fieri.
  • In Novo Orbe maizium nonnumquam lixivio maceratur ut fiat hominy. Puls Meridiana ex tali maizio fieri potest. Ante Europaeorum adventum, ita fere semper parabatur maizium, quo magis fieret salubre. Simile est nixtamal, nisi quod cum calce fiat.
  • Ova centennalia saepe lixivio conspissantur, sed magis translaticia est calx.
  • Panes fartos sinenses fraude immitare possunt ex chartone lixivio macerato.[9]

Usus domestici

Lixivum contra fusoria constipata adhibetur. Etiam in capillos crispiores, ut "relaxentur," nempe fiant rectiores, vel saltem minus implicati (sed hodie aliorum chemicorum frequentior est usus, ne cutis uratur). Secundum Plinium, Galli saponem ex lixivio usurpabant ad rutilandos capillos.[6]

Digestio cadaverum

Cadavera possunt lixivio digeri ut liquor caffeo similis fiant. Ita nonnumquam bestiarum corpora ab agricolis tollebantur, hominum ab interfectoribus homicidalibus.

Medicamenta illicita

Quoniam opus est lixivo ut domi fiat Methamphetaminum, medicamentum stupifactivum, nunc in multis regionibus Civitatum Foederatarum Sodii hydroxidi puri emptus vetitur.

Remove ads

Notae

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads