Veleia (Hispania)

locus archaeologicus Hispaniae From Wikipedia, the free encyclopedia

Remove ads

Locus archaeologicus Veleiae (Hispanice atque Vasconice: Yacimiento arqueológico de Iruña-Veleia) est locus Alavae (Vasconiae) protper Novam Victoriam. Oppidum Veleiae nominatum est in itinerario Antonini, situm in via ab Asturica Burdigalam (ibi Beleia vocatur). Inter annos 2001 et 2011 locus Veleiae ab archaeologis exfossatur (Proyecto Iruña-Veleia III milenio).

Vide etiam paginam discretivam: Veleia (Italia).
Remove ads

Divisiones archaeologicae

Thumb
Aedificia aetatis Romanorum.
Thumb
Moenia.

Aetates Aeris Ferrique

In Veleia inventae sunt plurimae casae, quae quadratae atque rotundae sunt, in modo incolarum prae-Romanorum Alavae et Castellae. Nescimus causam, sed saeculo IV a.C.n. viculus populatus est.

Aetas Romana

Vasconia a Romanis capta, urbs ad Veleiam aedificata est saeculo I. Ibi, Romani casas in modo Italico aedificaverunt (domus Italicae, cum atrio, impluviis et peristylo), cum tegulis et operis caementicium. Opera tessellata iam facta sunt aetate Flavia.

Veleia moenia accepit saeculo III.

Antiquitas Posterior et priscum Medium Aevum

Saeculo V, Notitia Dignitatum dicit Cohortem I Gallicam Equitatam civium Romanorum ad Veleiam sita esse, sed tandem, cum Suevi et Vandali Hispaniam vastaverunt, territorium urbis populatus est, et incolae Veleiae intra muros se clauserunt. Ita, archaeologi sepulturas in pomerio invenierunt, in locis quis iam non aedificatis erant.

Remove ads

Architectura

Monumenta Veleiae parva sunt, inter alia habemus moenia saeculi III (supra vetustas casas aedificata), tabernas, et villas urbanas. Erat quoque Veleiae forum, qui aedem deo ignoto ad septentione habebat.

Fallaciae

Novembri 2008, archaeologi Alavae decreverunt inscriptiones clarisimas falsas esse[1]. Laboratorium ostendit glutinum hodiernum in quodam fictile. Periti etiam viderunt nomen Nefertiti reginae, quae ignota usque ad saeculum vigesimum erat[2].

Falsae inscriptiones

Sed Veleia non clara fuit ob munificentiam aut aedificia, nota est ob inscriptiones tres, quae recte dicamus fallaciae sunt. Prima harum instriptionum erat inscriptio in fictile, quae prima depictionem Christi in Calvario habet. Imago habebat cruces tres (Iesus et fures duos), cum Maria et Ioanne et litterae R[equiescat] I[n] P[acem]. Haec inscriptio saeculi III erat, ergo antiquissima imago Iesu crucificati.

Adsunt in fictilbus saeculi III quoque inscriptiones de Aegypto, in scriptura Aegyptiaca (hieroglyphi) in modo scriptorio aetatis antiquisimae Aegypti (illa quae saeculo XXX a.C.n. utuntur) et in lingua Latina.

Vasconicae linguae inscriptiones adsunt in Veleia, scriptae inter saecula III et VI. Dictus est linguam Palaeovasconicam esse, sed periti philologi negaverunt hanc rem. Verba in fictilibus scripta sunt:


More information Palaeovasconice, Vasconice ...

Inscriptiones male creatae sunt, ut dona et stipendia archaeologiae causa fuissent[3].

Si plus cognoscere vis, vide etiam Glossae Aemilianenses.

Nexus externi


Notae

Bibliographia

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads