Megara

From Wikipedia, the free encyclopedia

Megara
Remove ads

Megara[1] (Graece Μέγαρα) est urbs vetus Atticae, regionis Graeciae. Hodie est demus regionalis Atticae Occidentalis unitatis et suburbium Athenarum. Ipsi Megarae urbi 23456 incolarum sunt, Megarensi demo una cum pristino demo "Nea Peramos" (Νέα Πέραμος) anno 2010 Megarae coniuncto 36924 (secundum recensum urbis anno 2011 factum).

Haec pagina urbe tractat. Si aliud quaeris quod etiam “Megara” appellatur, vide Megara (discretiva).
Quick facts
Thumb
Megara hodie
Remove ads

Historica

Antiquitus urbs longis muris octo stadiorum cum portu suo Nisaea coniuncta erat. Inter reges mythicos enim notus erat Nisus filius Pandionis qui a filia Scylla in bello adversus Cretenses traditus est

Bello Peloponnesiaco ineunte Megarenses, quamquam democratice a popularibus regebantur et optimates ex urbe fugerant, Lacedaemoniorum socii in Foedere Peloponnesiaco erant. Sed postquam anno 424 a.C.n. nonnulli homines ex popularium partibus Megaram Atheniensibus prodendam susceperunt atque Brasidas, Spartanus dux, properanter auxilio adveniens eos ab incepto prohibuit, optimates in civitatem restituti auctores coniurationis interfecerunt atque oligarchica instituta civibus imposuerunt[2].

Remove ads

Incolae noti

Coniunctiones communium

Notae

Fontes

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads