Minos

From Wikipedia, the free encyclopedia

Minos
Remove ads

Minos (Graece Μίνως) in mythologia Graeca est filius Iovis Europaeque, quem raptum Iuppiter in taurum mutatum ad Cretam adduxit. Qui, cum speraret se regem factum iri, Neptunum oravit ut taurum sibi daret, quem deo sacrificaret. Taurus autem tam pulcher erat, ut Minos rex factus eum sacrificare nollet. Propterea Neptunus iratus Minoem punire constituit. Effecit igitur, ut Pasiphae, uxor regis, hunc taurum amaret. Quae non modo se Daedalo auxiliante cum tauro iunxit, sed etiam monstrum, quod et semivir erat et semitaurus, peperit. Sed Minos minotaurum sibi dedecoris habens Daedalum labyrinthum, in quo monstrum contineretur, aedificari iussit.

Thumb
Minos. Michael Angelus pinxit. Aedicula Sixtina, Romae 1536-1541.
Remove ads

Minos et Theseus

Minos Athenienses victos coegit, ut quotannis septem adulescentes et septem virgines sibi mitterent, quos Minotauro sacrificaret. Olim autem Theseus se hostiam profitebatur. Quem, cum igitur in Cretam advenisset, Ariadne, Minois filia virgo pulcherrima, statim amabat. Quae promisit se, si se Athenas reductam in matrimonium ducere vellet, ei monstraturam esse, qua ratione minotaurum vincere posset. Deinde minotauro auxilio Ariadnes Daedalique interfecto Theseus cum ea navem solvit, quam tamen postea in Naxo reliquit.

Remove ads

Mors Minois

Minos, Daedalo maxime iratus, in labryntho illum inclusit, unde cum Icaro filio suo pennis, quas sollerter fabricaverat, volando effugit. Non autem constat, quomodo Minos mortuus sit. Sed tradunt eum, antequam Daedalum interficere possit, quem in aula Cocali regis invenerit, ipsum a filiabus regis in balneo aquae ferventis necatum esse. Deinde Minos post mortem iudex inferorum in Tartaro factus est[1], ubi suffragium sine provocatione fert. Quod in "Gorgia" Platonis[2] et in "Divina Comoedia" Dantis memoratur.

Remove ads

Notae

Fontes

Nexus interni

Nexus externus

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads