Morbus comitialis
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Morbus comitialis in lingua Latina classica, sive in usu medico hodierno epilepsia (Graece ἐπιληψία), est morbus cerebri, cuius specimina sunt accessiones[1] quassationum et spasmorum animo plerumque alienato. Romae antiquae, ut historia fert, comitia cessabant, cum accessio morbi aegrotum affecisset, unde nomen morbi ortum est. Disciplina medicinae quae epilepsias investigat epileptologia vocatur.
![]() |
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |

Medicamenta, in morbis comitialibus tractandis adhibita, dicuntur anticonvulsiva vel substantiae antiepilepticae.
Remove ads
Epidemiologia
Ex morbis neurologiae morbus comitalis cum centesima civium perturbata[2] saepissimorum est.
In medicina
Epilepsia sive epilepsis est propensio cerebri ad accessiones patiendum. Cum accessio evenit, operatio electrica cerebri est turbata et neurona cerebri fulgunt sicut tempestas. Aeger saepe non tenet memoriam accessionis et dormit post eventum. Accessionum sunt duo genera[3]:
Accessiones leves (Francice petit mal)
Huius specimina sunt minus notabilia, quare accessiones possunt manere indeprensae, nisi instrumenta adhibentur. Aegrotus cessat actiones et silet et obliviscit. Si aeger est infans, morbus plerumque exolescat morbus in adolescentia.
Accessiones graves (Francice grand mal)
Eius specimina sunt quassatio et spasmus membrorum cum animo relicto et (raro) morte consequiente. Aeger linguam suam mordere et urinam perdere potest.
Remove ads
Classificationes syndromarum epilepticarum
ILAE - foedus internationale contra epilepsiam
Anno 1989 commissio foederis internationalis contra epilepsiam (Anglice: International League against epilepsy — ILAE)[4] classificationis terminologiaeque revisionem classificationis syndromarum epilepticorum divulgavit[5]. Anno 2017 revisio, et simul versio praesens valida, classificationis epilepsiarum divulgata est[6]. Caput est saepimentum epilepsiarum classificationis: Primo typus convulsionis (focalis, generalis, incognitus) nominatur, deinde typus epilepsiae (focalis, generalis, focalis et generalis, incognitus) et postremo syndromae epilepticae. Comorbiditates et aetiologia (structuralis, genetica, infectiosa, metabolica, immunologica, incognita) notae sunt. Definitio encephalopathiae epilepticae mutationis structuralis nova quoque inclusa est.
Epilepsia aetiologiae geneticae
Foedus internationale contra epilepsiam (ILAE) de epilepsia genetica scribit et mutationes geneticae convulsionum causas inducit. Nonnulllae formae descriptae, ac exempla sunt:
- Syndroma Dravet (infantia, mutatio canalis iontici natrii SCN1A)
- Syndroma MELAS
- Epilepsiae cum myoclonis progressivae (typi Unverricht-Lundborg, typi Lafora, syndroma MERRF, lipofuscinosis ceroideus neuronalis, sialidosis)
- Epilepsia Rolandiensis
Diagnosem reperire atque investigationes diagnosis adiumentum
Diagnosis morbi comitialis praecipue observatione ictūs sive ictuum et focalis et generalis fit, quamquam interdum denique et morum et corporis functionum singularium mutationes imprimis cum illae inopinatae, repentes, repetitae essent. Idcirco non solum observatio convulsionum musculorum repetitarum sed etiam - per exemplum - in schola absentia fugitiva discipuli sive discipulae unius enim ad morbum comitialem indicare possit. Epilepsiis eruditus tum investigationes ut sanguinis et electroencephalogramma incitabit.
Nihilominus ante diagnosem disquisitionibus ictuum diligentibus diversitas inter convulsiones epilepticas et profecto imitatores[7] pernecesse est. Imitatores epilepsiarum sunt syncopa, convulsiones anoxicae, morbi mentis, perturbationes somni, perturbationes motuum paroxysmales, hemicraniae, spasmus nutans, dolor, myoclonus spinalis et alia.
Imitatores: syncopae et convulsiones anoxicae
Syncopa status transiens animo linquendi oritur, si derepente fluxus sanguinis interrumpitur. Convulsio anoxica est collapsus, stupens corporis cum vel sive motibus tonicis clonicisque inopia gubernationis corticum cerebri causa.
Imitatores: perturbationes motuum paroxysmales
Etiam perturbationes motuum, si paroxysmales visae essent, morbo comitiali similes queant. Inter eas motus spastici, stereotypiae, dyskinesiae paroxysmales, suspectus tonicus paroxysmalis, ataxiae episodicae, hyperekplexia, syndroma opsoclonus myoclonusque adduntur.
Motus spasticus
Motus spastici sunt motus involiti, in pueritia incipiens, qui non ex consuetudine oritur.[8] Motus spastici inter simplices et complices dividunter. Si musculi pharyngis affecti sunt, sonus audiri licet.
Suspectus tonicus paroxysmalis
Rarum syndroma neuro-ophthalmologicum infantibus cum deviationibus oculorum sursum et infans de repente brevi tempore suspiciens[9].
Remove ads
Tractatio et remedium
Aegro dedecet eiusdem modi natatio, stimulatio nervi vagi et autocineti gubernatio. Loci proclives et aequora et lumina frequenter fulgentia ab eo vitanda sunt. Nonnumquam aegrotus, antequam accessionem patitur, vidit fulgura aut spectat assidue ad utrum latus aut sentit molestiam in epigastrio vel submersionem.[10] Hae alterationes appellantur "aura". Etiam famae sunt, quod canes accessiones antequam sentiunt.
Quamvis hodie pluria remedia anticonvulsiva vel antiepileptica in usu sunt, eis solum accessiones minus crebrae fiunt, sed morbus non sanatur.
Medicamenta anticonvulsiva
Exempla anticonvulsivorum sunt:
Remove ads
Dictum
solitum ita ait per comitialem morbum, quo prima ab infantia adflictaretur Britannicus, et redituros paulatim visus sensusque. -Tacitus, Annales XIII, 16.
Notae
Bibliographia
Nexus interni
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads