Mors

From Wikipedia, the free encyclopedia

Mors
Remove ads

Mors (-tis, f.) est finis omnium munerum biologicorum quibus animantes sustinentur. Nonnullae causae, quae mortem efficere solent, sunt morbi, nex, suicidium, praedatio, conditio nutrimentorum prava, et senectus tantum. Mors saepe censetur esse tempus ingratum et triste propter terminum affectionis, quae cum mortuo compartiebatur, dum vivebat.

Thumb
Mors vexillaris - Pictura Antonii Parreiras
Thumb
Kuoleman puutarha (Hortus mortis) - Pictura Hugonis Simberg (1906)

Omnes formae animantium moriuntur, habitent vel in terra, aere, mari. Et omnes formae vitales alimento egent ad mortem vitandam, quare ipsum alimentum est clavis vitae. Res alendae continent ambas materiam biologicam vel non biologicam, ut animalia, fructus, gramen, plantas, aquam, lucem, aerem.

Mors revelat, quomodo vales, quando personas, creaturas, et animalia amata obeunt. Sunt qui solite tristes fiant, qui tristissimi fiant, et qui tristissimi fiant, ut longissimum tempus eam vincere capiant, et certae tales personae etiam se ipsos nocent, ut sensus negativorum evadant; atque sunt, qui vix tristes fiant, itaque certam imaginem mortis habeant.

Remove ads

De morte naturali

Olim homines putaverunt hominem mortuum esse, cum palpitatio cordis desiit, sed nostra aetate nos mori constat, cum opus cerebri terminatur. Singulae autem cellulae corporis deinceps lente, partim solum nonnullas horas post mortem cerebri moriuntur.

Certa mortis signa sunt livores, rigor mortis, putredo, necnon vulnerationes, quae certe vitae contraria sunt (e.g. praecisio capitis).

Alia verumtamen incerta signa mortis sunt:

De causis mortis

Praecipuae mortis causae in civitatibus opulentibus sunt: infarctus cordis, ictus, cancer; olim, cum antibiotica ignota essent, fuerunt infectiones. Etiam mors voluntaria vel depressionis, vexationis, paupertatis vel suae honoris? causa.

Remove ads

Quid philosophi de morte doceant

Aliqui philosophi putant homines ex nihilo oriri, in nihilum occidere.

Quid religiones de morte doceant

Buddhistae

Buddistae in reincarnationem credunt, videlicet assumptionem formae novae in singulis vitis. Post mortem altera vita assumpta est secundum iudicium praecedentis vitae. Si electus vixerit probe, ei tribuetur conditio melior, si improbe, peior. Ista est via ad illuminationem.

Christiani

Thumb
"Mors sceptra ligonibus aequat"—"Mors ultima linea rerum"

In Bibliorum Sacrorum libro Genese narratur homines mori debere, quod Adam Evaque, protoparentes Dei mandati immemores, peccaverint: "Propterea, sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, eo quod omnes peccaverunt" (Epistula ad Romanos 5:12).

Mors tamen non est putanda poena a Deo inflicta, sed mutatio vitae, quia secundum Christianos vita mutatur non tollitur, quamobrem una ex primis curis Christianorum cultus mortuorum fuit, cultus singularis proprius tantum huius religionis. Sacerdos commendat defuncti animam misericordiae Dei, invocans caelestes potestates ne eum in tenebris relinquant; postquam corpus benedicit, quia Christiani putant carnem sacram, propter quod sepulcreta vocantur etiam campi sancti, scilicet sanctificati corporibus sepultorum. Cohors familiarum et amicorum comitat feretrum usque ad sepulcretum, ubi perfecta est celebratio et offerta extrema salutatio.

Christiani aliaeque religiones iustos mortuos resurrectione, qua Deus omnes iustos donaverit, ad vitam redituros esse credunt. Catechismus Catholicae Ecclesiae docet: "Firmiter credimus atque adeo speramus: sicut Christus vere a mortuis resurrexit atque in aeternum vivit, ita etiam iusti post mortem suam in aeternum cum Christo vivent resuscitato qui eos ultimo die resuscitabit".[1]

Ius

Post mortem omnia mortui bona heredibus traduntur (successio mortis causa). Absentia longa (exempli gratia secundum legem Italicam decem annos) morti tamen aequiparatur.

"Mors" dicta sententiis

Laudatus sis, mi Domine,
Propter sororem mortem corporalem,
Quam nullus homo vivens potest evadere.
Vae illis, qui morientur in peccatis mortalibus;
Beati illi, quos reperiet in Tuis sanctissimis voluntatibus,
Quia secunda mors non faciet eis malum.
Vita brevis breviter in brevi finietur,
Mors venit velociter que neminem veretur,
Omnia mors perimit et nulli miseretur.
Ad mortem festinamus peccare desistamus.
Ni conversus fueris et sicut puer factus
Et vitam mutaveris in melio a res actus,
Intrare non poteris regnum Dei beatus.
Ad mortem festinamus peccare desistamus.
Venit mors velociter,
Rapit nos atrociter,
Nemini parcetur. ...
  • Memento mori! admonitio brevitatis vitae quae Romae antiquae triumphator inter triumphum audire debebat:
Memento mori
Memento te hominem esse
Respice post te, hominem te esse memento
Remove ads

Nexus interni

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads