Par numerus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Par numerus[1] est numerus p, qui est pars numerorum integrorum n et aequabiliter in duo dividi potest nihilo deficiente nihilove exuberante. Cifra est par numerus quia cifra divisa duobus cifram aequat.[2] Pares numeri aut positivi aut negativi esse possunt. Huic respondet formulae:
- P = 2 x n
Ita, pares numeri sunt {...-6, -4, -2, 0, 2, 4, 6,...}
Pares numeri surgunt etiam ex additione numerorum parum:
- par + par = par
- P = (2 x n) + (2 x m) = 2 x (n + m)
Pariter surgunt numeri pares ex additione duorum numerorum imparum:
- impar + impar = par
- P = (2 x n + 1) + (2 x m + 1) = 2 x (n + m) + 2
Pares numeri numquam numeri primi possunt esse; unus numerus par qui etiam est primus est 2.
Remove ads
Coniectura Goldbach
Mathematicus germanicus Christianus Goldbach saeculo XVIII coniecturam proposuit omnem numerum parem maiorem duobus scribere posse modo summa duorum numerorum primorum. Numeri omnes adhuc probati profecto ita scribi possunt, sed nemo demonstrationem adhuc dare potuit. [3]
Dictum
“A numerus par est, qui bifariam dividitur, fit ut quem libet parem aliquis numerus par, saltem binarius, metiatur. “ -Euclides [4]
Notae
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads