Numisma Fieldianum

From Wikipedia, the free encyclopedia

Numisma Fieldianum
Remove ads

Numisma Fieldianum (Anglice Fields medal) est praemium, quo concilium Unionis Mathematicae Internationalis mathematicos iuvenes nondum quadraginta annos natos quarto quoque anno ob merita eorum decorare solet. Quo nullus honor a mathematicis maior creditur. Numisma Fieldianum nomen trahit a Iohanne Carolo Fields. Primo datum anno 1936, ab anno 1950 hoc numisma certo semper tempore deferri solet. Maria Mirzakhani anno 2014 prima femina hoc praemio decorata est.

Thumb
Aversa numismatis Fields

Anno 2006 praemium dotatum fuit C$ 15,000 (US$ 15,000 vel €10,000). Nummus ipse anno 1933 a sculptore Canadensi Roberto Tait McKenzie caelatus in moneta regali Canadensi ex auro percussus est. In parte antica videtur caput Archimedis circumdatum sententia transire suum pectus mundoque potiri, desumpta ex Manilio astrologo.[1] In parte aversa legitur congregati ex toto orbe mathematici ob scripta insignia tribuere cum ramo laureo et diagrammate sphaerae cylindro inscriptae, quae pictura olim Archemedis sepulcrum exhibuisse dicitur.

Remove ads

Laureati

More information Annus, Locus ...
Remove ads

Notae

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads