Lingua Protoindoeuropaea
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Lingua Protoindoeuropaea[1] est lingua methodo comparativa restituta, qua systematicae linguarum Indoeuropaearum similitudines harumque differentiae legibus phoneticis explicabiles exponuntur. Sensu igitur rationali, lingua PIE est nihil nisi fragmentum grammaticum et structura pura. Sensu autem protohistorico, PIE est etiam quasi proavia linguarum Indoeuropaearum. Testimonio huius linguae nec inscriptionibus nec libris manu scriptis servato, per comparationem linguarum recentiorum conicitur sive "reconstruitur." Sermonem ipsum deperditum, huic linguae artificio constructae adsimilem, usitabant fortasse qui planitiem hodiernam Ucrainae et Russiae meridianae millenniis vel IV vel V a.C.n. incolebant; sed de hac re eruditi disputant.
Remove ads
Phonologia
Lingua Protoindoeuropeaea dicitur haec habuisse phonemata. Vide etiam linguas Indoeuropaeas ut videas quo modo mutata sint in eis.
Consonantes
Vocales
- vocales breves a, e, i, o, u
- vocales longae ā, ē, ō
- diphthongi ai, au, āi, āu, ei, eu, ēi, ēu, oi, ou, ōi, ōu
- allophona syllabica consonantium: u, i, r̥, l̥, m̥, n̥.
Remove ads
Morphologia
Nonnullae res morphologicae PIE inventae sunt.
Nomina
Nomina declinabantur octo casibus (qui erant nominativus, accusativus, genetivus, dativus, instrumentalis, ablativus, locativus, vocativus). Genera fortasse tria erant: masculinum, femininum, neutrum. Sunt quidem qui censeant duo tantum genera primitus fuisse: animatum et non animatum; postea autem ex animato genere duo nata esse genera: masculinum et femininum.
Modi declinandi sunt duo maioris momenti: thematicus et athematicus. Thematicae declinationi radices nominales augebantur /o/ phonemate (cuius loco /e/ in vocativo adhibebatur). Formae autem athematicae declinationis vetustiores sunt, secundum modum apophoniae dignoscuntur radices acrodynamicae, proterodynamicae, hysterodynamicae et holodynamicae.
Casuum exitus:
Pronomina
Pronomina difficilius reconstruuntur quia omnia in linguis Indoeuropaeis differunt.
Lingua Protoindoeuropaea habebat pronomina personalia primae secundaeque personae, sed, ut lingua Latina, non habebat tertiae. Pronomina personalia habebant suas formas et exitus unicos; vide, exempli gratia, etiam latine ego et me.
Remove ads
Notae
Bibliographia
Nexus interni
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads

