Panis

From Wikipedia, the free encyclopedia

Panis
Remove ads

Panis (-is, m.) est cibus e frumento molito (persaepe farina), aqua, usitate sale, et fermento in furno coctus. Multa sunt genera, formae et magnitudines panis.

Thumb
Panis Francicus, crusta dura vestitus.
Thumb
Panis Pompeiis repertus, omnino Vesuvii ignibus perustus, carbonizatus.

Antiquitas

Plinius Maior ait panis ipsius varia genera persequi supervacuum esse, tantus enim est numerus,[1] sed aliquot exempla generum quae in fontibus classicis commemorata sunt demus:

  • Panis depsticius: panis translaticius et Romanus, bene subactus defictusque sed azymus[2]
  • Panis mustaceus: e farina silignea, musto, aneso, cumino, adipe, caseo, lauro[3]
  • Panis farreus: e farre, confarreationi proprius.[4]
  • Adipatum opus pistorium quod adipe conficitur.[5]
  • Panis militaris panis bis coctus, cuius sunt duo genera: castrensis et mundus. Aqua macerata edi solent.[6]
  • Panis nauticus simile pani militari, cum textura veteris panis.[7]
  • Panis Picenus ex alica et uvae passae suco, bis coctus, sed lautus et in lacte mulsove potius quam aqua maceratus[8]
  • Panis quadratus panis in partes quattor insectus, quo facilius dividetur. Graece blomiaeus.[9]
  • Panis boletinus in figura boleti levatus, papavere sparsus[10]

Aegyptii panes

  • Cyllestis genus panis minoris Aegyptii, subacris, ex olyra facti.
  • Cacis Aegypto proprium quoddam panis genus maioris, quod sistit alvum[11]
  • Panis Alexandrinus
Remove ads

Hodiernus

Thumb
Quadragesimali pane (hic, libro saeculi duodecimi nomine Hortus Deliciarum, primo depicto) Hester Regina et Asuerus pascuntur.

Panis genera nostri aetatis sunt:

  • Bogelus: panis in figura circelli coctus, et elixus. Varie conditus, sed saepissime e papavere.
  • Tortilla Mexicana: panis azymus sed mollis in quo involvuntur cibi, praesertim in Mexico et aliis nationibus Americae Mediae.
  • Pita: panis levantinus cavus et planus sed fermentatus.
  • Panis quadrigesimalis:[12] panis, saepe sale sparsus, in figura nodi cuiusdam, qui Catholicis pro esca Quadrigesimae diebus habetur. Vulgo dicitur bretzel seu pretzel qua de causa a nonnullis, theoriis etymologicis nixis, vel "pretiolum" vel "bracellae" dicitur.
  • Bonum paniculum, aiunt, nomen Latinum fuisse panis quem magistratus Osnabrugae coqui curaverit cum oppidani fame et inopia premerentur. Populus linguae Latinae inscius nomen in Pumpernickel mutavit. Sed etiam aliae opiniones de origine huius nominis sunt.
Remove ads

Panis coctus

Panis coctus
Thumb
1/12
Thumb
2/12
Thumb
3/12
Thumb
4/12
Thumb
5/12
Thumb
6/12
Thumb
7/12
Thumb
8/12
Thumb
9/12
Thumb
10/12
Thumb
11/12
Thumb
12/12
Unam legis e paginis de
disserentibus

Thumb
Fructus
  • Metroxylon sagu
  • Cycas revoluta
Commercium
Res culinariae
Res medicinales
Vide etiam
categorias frumentorum, leguminum et radicum esculentarum

Notae

Bibliographia

Nexus interni

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads