Permium

From Wikipedia, the free encyclopedia

Permium
Remove ads

Permium[1][2] est systema stratigraphicum et periodus geologica.

Thumb
Sceletus Aulacephalodontis peavoti (Therapsida): fossile e supergrege Karooeensi(en) systematis Permii in Africa Australi repertum. Museum Historiae Naturalis Field Chicagoënse.

Divisio suprema constituit aerae Palaeozoicae, sexta autem ab infima aeonis Phanerozoicae. Abhinc 2989 ± 1.5 centies milium annorum coepit, antecessore Carbonifero. Finem habuit abhinc 2521.7 ± 0.6 centies milium annorum, successore Triassico, secundum scalam aevorum geologicorum Commissionis Internationalis Stratigraphicae.[3] Permium inceptum ab antiquissimis fossilibus Streptognathodus isolatus datur.[4] Terminus Permius Triassicus eodem tempore quo maxima specierum exstinctio incidit.

Thumb
Forma orbis terrarum sicut stadio Sakmario erat abhinc circiter 290 milies milium annorum.
Thumb
Inostrancevia (laeva parte) Scutosaurum petit. Scaena coniecturalis.

In tris series dividitur, quae ab infima ad supremam Cisuralium, Guadalupium, Lopingium appellantur. In novem stadia dividitur, quae ab infimo ad supremum Asselium, Sakmarium, Artinskium, Kungurium, Roadium, Wordium, Capitanium, Wuchiapingium, Changhsingium appellantur.[5]

Nomen anno 1841 e gubernio Permiensi imperii Russici (territorio Permiensi hodierno) deduxit Rodericus Murchison sub forma Anglica Permian system. In illo gubernio cum Eduardo de Verneuil strata amplissima huius systematis nuper exploravit.[6][7]

Remove ads

Pinacotheca

Animalia ex Permio opinabile restituta.

Notae

Bibliographia

Nexus interni

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads