Perusia

Italiae municipium From Wikipedia, the free encyclopedia

Perusia
Remove ads

Perusia[1][2][3] (-ae, f., alia nomina: Perusia Augusta, Perusium et cetera, Italiane Perugia) est urbs et municipium Italicum, circiter 169224 incolarum, in Italia Media prope Tiberim situm, in loco principe Regionis Umbriae et caput Provinciae Perusinae. Urbani Perusini[2] appellantur.

Vide etiam paginam discretivam: Perusium (discretiva).
Quick facts
Thumb
Perusia
Remove ads

Insignia

Nomina latina urbis

Nomina latina urbis sunt[4][2]: Perusia, Perusia Augusta, Pirusium, Peruxium, Perusius, Perusium, Perusa, Peruchia, Peroxa, Perosa, Perisius, Parusius, Parusium, Gattapolis.

Nomina latina incolarum[2]: Perusini, Perusiani.

Historia

Perusia urbs antiquissima est. Iam aetate Etrusca Perusia magna urbs erat. Octavianus, qui postea Augustus nominatus est, 41 et 40 a.C.n. Lucium Antonium, inimicum suum, Perusiae inclusum obsedit, quod bellum Perusinum dicitur. Tum urbs incensa est ac praeter templum Vulcani tota exarsit. Praeterea trecentos principes cives, velut victimas, apud aram Divi Iuli, patris sui, idibus Martiis sacrificasse traditur.[5] Urbem postea Totila rex Gothorum diruit, episcopum eius Herculanum necavit, ut Gregorius Magnus papa loco Dialogorum narrat, teste Florido Tiferni Tiberini episcopo. Saeculis a tertio decimo ad quartum decimum, res publica Perusinorum maxime floruit, legibus communis et populi instituta. Dux dictatorque eius fuit quoque Brachius de Montone. Paulus III papa anno 1540 ad coercendos cives arcem maximam erigendam curavit, quae Rocca Paolina dicitur. Anno 1859, Perusini hanc arcem diruerunt. Anno 1860 urbs regno Italiae coniuncta est.

Praeclari cives

Perusiae olim vixerunt aut nati sunt et hodie vivunt multi illustres viri atque feminae, inter eos:

Aedificia egregia

  • Basilica Sancti Dominici
  • Rocca Paolina

Ecclesia Catholica Romana

Perusia, cum Civitas Plebis, sedes episcopalis metropolitana Ecclesiae Catholicae Romanae est. Nomen sedis episcopalis Archidioecesis Perusina-Civitatis Plebis est. Nunc (anno 2014) archidioecesis a S.E. Archiepiscopo Gualtherio Bassetti regitur.

Ludi athletici

Perugia Calcio pediludii urbis Perusiae turma est.

Fractiones, vici et loci in municipio

Fractiones

Bagnaia, Bosco, Casaglia, Capanne, Casa del Diavolo, Castel del Piano, Cenerente, Civitella Benazzone, Collestrada, Colle Umberto I, Cordigliano, Colombella, Farneto, Fratticiola Selvatica, La Bruna, Lacugnano, Lidarno, Migiana di Monte Tezio, Monte Bagnolo, Monte Petriolo, Mugnano, Parlesca, Pianello, Piccione, Pila, Pilonico Materno, Poggio delle Corti, Ponte Felcino, Ponte Pattoli, Ponte San Giovanni, Ponte Rio, Ponte Valleceppi, Pretola, Ramazzano-Le Pulci, Rancolfo, Ripa, Resina, San Fortunato della Collina, San Giovanni del Pantano, Santa Maria Rossa, San Marco, San Martino dei Colli, San Martino in Campo, San Martino in Colle, San Sisto, Sant'Andrea d'Agliano, Sant'Andrea delle Fratte, Sant'Egidio, Sant'Enea, Sant'Orfeto, Solfagnano, Villa Pitignano.

Loci

Boneggio, Colle della Trinità, Monte Malbe, Monte Morcino, Monte Pulito, Monte Vile, Pieve di Campo.

Remove ads

Coniunctiones communium

Municipia finitima

Notae

Nexus externi

Pinacotheca

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads