Poësis

From Wikipedia, the free encyclopedia

Poësis
Remove ads

Poësis (Graece ποίησις 'factura, opus [praecipue carminis]'[1]), seu poëtica vel poëtice (ποιητική), est litterarum genus, quod aestheticis rhythmicisque[2][3][4] linguae proprietatibus utitur, inter quas phonaesthetica, symbolismus sonorum, et metrum, ad evocandas significationes quae amplificent vel in loco significationis ieiuni apertique substituantur. Opera poëtica carmina vel poëmata generatim appellantur, sed permulta genera poesis inveni possunt.

Thumb
Parnassus, pictura Raphaeli (1511). Poetae clarissimi iuxta novem Musas in summo Parnasso poemata recitant.
Thumb
Poeta iuvenis ab Apolline et Musa inspiratus: Inspiratio poetae, tabula a Nicolao Poussin anno 1630 picta.

Poesi est historia longinqua, ex aevo Carminum de Gilgamo Sumerianorum. Prima poemata e carminibus vulgaribus derivata sunt, sicut Shijing Sinicum, vel e necessitate poematum epicorum narrandorum, inter quae Vedi Sanscritici, Gathae Zoroastrae, atque Ilias et Odyssea, epica Homeriana. Antiquae poesis definitiones, ut in Arte poetica Aristotelis reperiantur, usum communicationis oralis in arte rhetorica, dramate, cantu, comoediaque tractare solebant. Disputationes posteriores repetitionem, versificationem, similem sonitum extremorum verborum (homoeoteleuton), similesque proprietates attingebant, aestheticas quae poesin a generibus scripturae prosaicis informativisque externis de realitate distinguant investigantes.

Aevo antiquo in cultura Mediterranea poëtarum patronae Musae Camenaeque esse dicebantur. Iam ante litteras poëmata nata sunt, ut verba historiae populi fabulae memorentur. Omnia fere poëmata antiqua sunt epica, quae fabulas, deos, bella, populosque narrant.

Remove ads

Genera poëseos

Remove ads

Sententiae nonnullae de poësi [5]

  • "Aut prodesse volunt aut delectare poetae" (Ars poetica, v.333)
  • "Aut insanit homo aut facit versus" (Horatius, Sermones, 2,7,117)
  • "Disiecti membra poetae" (Horatius, Sermones, 1,4,62)
  • "Facit indigantio versus" (Iuvenalis, I, 79)
  • "Genus irritabile vatum", (Horatius, Epistulae, 2, 2,102)
  • "In medias res"
  • "Invita Minerva" (Horatius, Ars poetica, v.385)
  • "Labor limae" (Horatius, Ars poetica, v.290)
  • "Lucidus ordo" (Horatius, Ars poetica, v.41)
  • "Mutato nomine de te / fabula narratur" (Horatius, Sermones, I, 1, 69)
  • "Nam miranda canunt sed non credenda poetae" (Cato, 3,18)
  • "Non omnis moriar" (Horatius, Carmina, III,30)
  • "Omne tulit punctum qui miscuit utile dulci" (Horatius, Ars poetica, v.343)
  • "Paulo maiora canamus" (Vergilius, Bucolica, IV,1)
  • "Poetica licentia"
  • "Poetis mentiri licet" (Plinius Minor, Epistulae, 6,21,6)
  • "Saepe stilum vertas" (Horatius, Sermones, 1,10,72)
  • "Scribimus indocti doctique" (Horatius, Epistulae, 2, 1, 117)
  • "Ut pictura poesis" (Horatius, Ars poetica, v.361)
Remove ads

Nexus interni

Notae

Bibliographia latina

Bibliographia

Anthologiae

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads