Gnaeus Pompeius Trogus

From Wikipedia, the free encyclopedia

Gnaeus Pompeius Trogus
Remove ads

Gnaeus Pompeius Trogus fuit Augusto regnante scriptor Romanus natus in Gallia Narbonensi qui historias scripsit. Cuius nullum opus exstat, praeter epitomen a Iustino scriptam.

Thumb
Epitome historiarum Trogi Pompeii
Vide etiam paginam discretivam: Pompeius (nomen).

Eius familia, etsi Gallicæ Vocontiorum nationis, in civitatem Romanam recepta erat, videlicet ubi Cn. Pompeius in Gallia Narbonensi constitit. Litteris autem Græcis apud Massilienses doctus, quadraginta quattuor libros Historias Philippicas inscriptos de cunctis gentibus quas reges Macedonici sub imperium suum subjunxerant composuit, in quibus res illic omni memoria usque ad Augusti principatum gestas narravit. Romanas vero res, a Tito Livio eodem tempore tractatas, non attigit. Alios quoque De animalibus libros scripsit, de quibus C. Plinius Secundus Major mentionem fecit.

Remove ads

Lege etiam

  • Otto Seel: Pompeius Trogus und das Problem der Universalgeschichte. In: Aufstieg und Niedergang der römischen Welt. vol. II 30,2. Berolini-Urbs Novum Eboracum 1982, pp. 1363–1423.

Nexus externus

David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads