Postverta
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Postverta seu Postvorta fuit dea Romana. Ovidius auctor est Porrimam et Postvertam cum Carmenta ex Arcadia effugisse ("sive sorores sive fugae comites"), et in Carmentalibus feriis bis mense Ianuario celebratis (11 et 15 Ianuarii) a precantibus commemoratas esse; Postvertam de rebus futuris cecinisse censeri.[1] A quibusdam enim inter Camenas enumeratur. Nec dissimiliter Macrobius de deabus comitibus explicat: "ad Prudentiam regis sollertiamque referendum est qui et praeterita nosset et futura prospiceret; sicut Antevorta et Postvorta, divinitatis scilicet aptissimae comites, apud Romanos coluntur".[2]

Varro autem omnino aliter narravit: "Carmentes, quarum altera Postverta cognominatast, Prosa altera, a directi perversique partus et potestate et nomine".[3]
Remove ads
Notae
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads
