Praefectus urbi Romae

From Wikipedia, the free encyclopedia

Remove ads

Praefectus urbi Romae fuit antiquitus officium Romae, quod primum regibus Romanis creatum praecipue Antiquitate Posteriore in honore habitum est.

Vide etiam paginam fere homonymam: Praefectus urbi Constantinopoli.

Regnum et res publica antiqua

Temporibus regum et initio rei publicae liberae praefectus urbi Romam administravit, cum rex et postea consules non adfuerunt[1]. Exempli gratia, Tarquinio rege Ardeam obsidente atque in castris manente, pater Lucretiae Lucretius Tricipitinus praefectus urbi creatus erat[2] tunc cum, seditione facta, Iunius Brutus reges ex urbe exegit. Hoc officium praecipue ad ius dicendum pertinebat. Sed postquam praetores ab anno 367 iudiciis praefuerunt, nihil de praefectura audimus.

Remove ads

Imperium Romanum

Augustus imperator magistratum praefecti urbi denuo creavit, a Tiberio imperatore semper praefecti urbi fuerunt. Praefectus urbi consularis fuit, qui legi disciplinae curabat. Ad quem officium cohortes vigiliae habebat[3]. Postea praefectus urbi etiam princeps senatus fuit[4].

Medium Aevum

Etiam post interitum imperii Romani praefecti urbi fuerunt, qui tum a rege Ostrogotorum, postea ab imperatore orientali, tum demum a papa creati sunt.

Fasti praefectorum urbi

More information Nomen, tempus officii ...
Remove ads

Plura legere si cupis...

  • Andreas Chastagnol, Les fastes de la préfecture de Rome au Bas-Empire. Parisiis : Nouvelles éditions latines, 1962. (Études prosopographiques ; 2) Recensio critica Nonnullae paginae apud Guglum librorum
    • -La préfecture urbaine à Rome sous le Bas-Empire. Paris : Presses universitaires de France, 1960. (Publications de la Faculté des lettres et sciences humaines d'Alger ; 34) Recensio critica
Remove ads

Notae

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads