Praemium Oscar
praemium pelliculis ab Academia Artium et Scientiarum Cinematographicarum Angelopoli From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Praemia Oscar[1] rite Praemia Academiae (Anglice Academy Awards) sunt praemia pelliculis ab Academia Artium et Scientiarum Cinematographicarum Angelopoli in urbe Californiae annuis caerimoniis concessa. Commune huic praemio nomen est praemium Oscar, sed quia hoc in viginti fere constat categoriis singulis distribuendis, consentaneum est etiam pluraliter praemia Oscar dici. Itaque anno 2023 Oppenheimer septem praemia Oscar reportavit, quae ad pelliculam, dispositorem, protagonistam, actricem, sonum, musicam pertinent. Praemium Oscar physice sigillum vel tropaeum est, cuius nomen "Oscar" ita factum esse videtur, dicunt enim mulierem quandam (fortasse Margaretam Herrick), cum sigillum in aula Academiae videret, clara voce exclamasse hoc avunculi sui Oscar simillimum esse.


Quod praemium anno 1929 excogitatum et creatum est. Prima caerimonia Ruscisilvae in Deversorio Roosevelt die 16 Maii confecta est. Praemium Academiae etiam post mortem actori aut actrici aut cuicumque administro pelliculae donari potest.
Remove ads
Categoriae Praemiorum Academiae
Remove ads
Praemia pelliculis optimis data
|
|
|
Remove ads
Notae
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads