Programmatio obiecticonstituta

From Wikipedia, the free encyclopedia

Remove ads

Programmatio obiecticonstituta[1] vel programmatura obiecticonstituta[1] vel programmatura ad res directa[2] (Anglice object-oriented programming) est paradigma programmandi in notione rerum fundatum, quae sunt structurae datorum data continentes formamque camporum habentes, saepe propria appellata, et codex, formam modorum habens, saepe rationes appellatus. Distincta rerum proprietas est quod rationes rei campos datorum rei cum quo adiunguntur intrare et saepe mutare possunt (rebus est notio "huius" vel "sui").

In programmatione obiecticonstituta, programmata computatralia designantur ex rebus quae inter se interagunt.[3][4] Est in programmatura ad res recta diversitas magni momenti, sed plurimae linguae programmandi populi gratae in classibus fundantur, quod vicissim significat res esse instantias classium, quae usitate etiam eorum typum datorum determinant.

Multae ex latissime adhibitis linguis programmandi sunt linguae programmandi multiplicum paradigmatum quae programmationem obiecticonstitutam plus minus sustinent, plerumque cum programmatura imperativa et programmatura rationali. Inter linguas ad res directas magni momenti sunt Python, C++, Objective-C, Smalltalk, Delphi, Java, JavaScript, Swift, C#, Perl, Ruby, et PHP.

Remove ads

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads