Resania

urbs in Russia From Wikipedia, the free encyclopedia

Remove ads

Resania[1] (Russice Рязань, tr. Rjazan' ) est urbs Russiae, caput regionis Resaniensis, ad flumen Occam sita. Circa 538 milia incolarum habet.

Quick facts

Resania est valens sedes industriae, commercii, commeatus atque scientiae et culturae. Multas officinas, instituta educationis, musea, theatra, monumenta historica architecturae habet.

Remove ads

Historia

Thumb
Cremlinus Resaniae

Urbs, anno 1095 condita, initio "Pereaslavia Resaniensis" (Russice Переяславль-Рязанский, tr. Perejaslavl'-Rjazanskij) nominabatur. Ab anno 1129 ad ducatum Resaniensem pertinens, extremo saeculo tredecimo initioque saeculi quattuordecimi gradatim caput ducatus illius facta, metropolis eius prisca, Resania Vetus, anno 1237 enim a Mongolo-Tataris deleta. Anno 1521, ducatus Resaniensis a Moscovia adiunctus est. Pereaslavia Resaniensis, ab anno 1708 ad gubernium Moscuense Russiae pertinens, sedes administrativa districtus et ab anno 1719 etiam provinciae gubernii illius fuit. Anno 1778 urbs, quae anno illo nomen Resaniae officiale obtinuit (quum hoc nomine iam a saeculo sedecimo commune appellabatur), metropolis gubernii Resaniensis (praefecturae Resaniensis annis ab 1778 ad 1796) Imperii Russici facta est. Gubernio Resaniensi anno 1929 abolito, Resania nonnullos annos sedes administrativa districtus in regione Moscuensi erat, ab anno 1937 autem regionis Resaniensis metropolis est.

Remove ads

Notae

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads